Latin
384.5 to 384.6
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1 384.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Ergo tamen, qvae bona in Ramo habentur, ab Aristotele potius transscripta, Verulamio judice, qvàm ab ipso excogitata sunt. Methodum qvoqve Ramaeam perpetuis dichotomiis incedentem carpitibidem in initio capitis Verulamius: De unica Methodo &Dichotomiis nil attinet dicere: fuit enim nubecula quaedam doctrinae, quae cito transit; res certe simul &levis &scientiis damnosissima. Etenim hujusmodi homines, cum Methodi suae legibus res torqueant, &quaecunque in dichotomias illas non apte cadunt, aut omittant, aut praeter naturam inflectant, hoc efficiunt, ut quasi nuclei &grana scientiarum exiliant, ipsi aridas tantùm &desertas siliquas stringant. Itaque inania compendia parit hoc genus Methodi, solida scientiarum destruit. De Ramo &Ramaeorum doctrina legi Caselius potest in suo Nio &Prodidascalo. Caeterum ille jam tum Agricolae &Ludovico Vivi suorum philosophematum originem in multis debuit, de qvo nos alio loco plura. Methodum Rami refutavit duobus libris everb. Digbaeus Lond. 8. An.