# Polyhistor. Vol. 1 384.5-6

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1, 384.5 to 384.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/384.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/384.5

Ergo tamen, qvae bona in Ramo habentur, ab Aristotele potius transscripta, Verulamio judice, qvàm ab ipso excogitata sunt. Methodum qvoqve Ramaeam perpetuis dichotomiis incedentem carpitibidem in initio capitis Verulamius: De unica Methodo & Dichotomiis nil attinet dicere: fuit enim nubecula quaedam doctrinae, quae cito transit; res certe simul & levis & scientiis damnosissima. Etenim hujusmodi homines, cum Methodi suae legibus res torqueant, & quaecunque in dichotomias illas non apte cadunt, aut omittant, aut praeter naturam inflectant, hoc efficiunt, ut quasi nuclei & grana scientiarum exiliant, ipsi aridas tantùm & desertas siliquas stringant. Itaque inania compendia parit hoc genus Methodi, solida scientiarum destruit. De Ramo & Ramaeorum doctrina legi Caselius potest in suo Nio & Prodidascalo. Caeterum ille jam tum Agricolae & Ludovico Vivi suorum philosophematum originem in multis debuit, de qvo nos alio loco plura. Methodum Rami refutavit duobus libris everb. Digbaeus Lond. 8. An.

---

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor.
