# Polyhistor. Vol. 1 385

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1, DE METHODIS VARIIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/385
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/385

1580 editis: qui & Theoriam Analyticam viam ad Monarchiam scientiarum monstrantem ondin. in 4. Anno 1579. edidit. Doctrinam de Methodo peculiari qvâdam curâ sibi explicandam sumpsit Cartesius, vir ad Philosophiam animo acerrimo instructus. Totam hanc artem ad quatuor Regulas vocavit, qvae tamen, si verum fateri velimus, Aristotelicis jam tum praeceptis continentur. In compendium traxit Autor Artis Cogitandi parte qvartâ. Methodum duplicem facit: vel enim veritatem inqvirit, estque Analysis, sive Methodus resolutionis, qvae dici poterat methodus inventionis; vel inventam docet, & est Synthesis, sive methodus compositionis, qvae & appellari potest methodus doctrinae tradendae. Integrum corpus scientiae rarò analyticè tradi ait, cum analysis in usu tantùm si tad qvaestiones solvendas. Atque hîc varia qvaestionum exempla proponit, monstraturus, qvomodo in his procedendum: qvorum maximam partem excerpsit è schedis MStis Cartesianis, qvas à Dn. Clerceliero habuerat. Multa tum è mathematicis tum è physicis adducit pro illustratione hujus doctrinae, qvae ibi cum fructu legi possunt. Nam caeteri Autores Peripatetici, qvi de methodo tractarunt, parci admodum sunt in exemplis distinctè proponendis. Qvoniam enim plerique ex illis mathematicae artis & solidioris physicae, ac praecipuè ἐμπειρίας naturalis rudes fuere, qvae firmiorem ἀποδείξιων fundum huic doctrinae substernunt, mirum videri non debet, si mutilam illam & in multis erroneam dederint. Caeterùm nihil penè novi ab illis, qvi tamen nova se dixisse putant, dictum est, qvod non commodâ deductione è principiis Aristotelicis arcessi possit. Nuperrimè eandem doctrinam Tsehirnhausius, Academiae Scientiarum Parinisi siensis membrum, viâ, qvoad fieri poterat, expeditâ & accuratâ proposuit, qvod veterum praecepta planè seponat, suumqve omnino ductum seqvatur: cujs tamen Regulae Generales & cum Cartesianis & cum ipsis Aristotelicis, qvas Guntherus expressit, in multis conveniunt. Libri titulus est: Medicina mentis sive tentamen genuinae Logicae, in quâ disseritur de Methodo detegendi incognitas veritates. Editus vero est Amstelodami 1687. ac Regi Galliae inscriptus. Prima parte agit de causis, qvae nos in varios errores deducunt; qvid propriè nos delectet, & qvam variae sint circa illa, qvae delectant, deceptiones; qvod sit omnium constantissi ma delectatio veritatis detectio, atque hujus via per nos ipsos indagari possit. Parte secundâ artis inveniendi generalia praecepta proponit, qvibus adjuti nunqvam in falsa incidamus, sed potiùs veritatem semper certò asseqvamur; adeo, ut hisce mediis absque ullo errore ulterius progredi possimus, continuò & qvantum nobis libuerit, semper nova detegendo, si modo adsit animus & satis temporis nobis supersit ad nosmet ipsos ad id studium applicandos, idque exiguo labore.

---

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor.
