# Polyhistor. Vol. 1 386.1-3

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1, 386.1 to 386.3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/386.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/386.1

Excludit hit primò cognitionem illam, qvalis ex Locis Communibus, arte Lullianâ, praedicamentis, locis Topicis, Florilegiis, de re aliqvâ in pompam potius & admirationem ignorantium hauriri & proponi solet: qvâ viâ nihil solidae veritatis indagabitur, sed millies ab aliis dicta recoqventur, variis etiam dubiis & controversiis incerta. Cum ergò solos Mathematicos nullas fovere controversias videret, aut eas, si qvae exurgerent, statim componi, hoc indicio judicabat, hos solos exoptatam methodum attigisse. Illis ergo studiis se applicuit, ut videret, num idem mutatis mutandis in aliis possit obtineri; qvod ipsi felicissimè successit. Algebram igitur primùm adiit, de qvâ ita: Cum ego, qvam veteres Algebram, recentiores vero Analysin speciosam vocant, mihi comparassem, magnâ meâ delectatione observabam, & qvod ibi promittitur, non falso jactari, & reverâ plus in eâ praestari, qvam antehac ullâ spe conceperam. Licet verò statim non potuerim perspicere, qvomodo idem in omnibus aliis scientiis possit effici; qvia tamen me hactenus praestantior latebat methodus, in hâc ingenium meum colendo vehementer fui occupatus. Ubi eò deniqve progressus eram, ut qvendam adverterem habitum, tam in solvendis iis difficultatibus ab aliis mihi propositis, qvam praecipuè in iis, qvas mihi ipse formaveram, itimiùs secretam hujus methodi naturam perlustrando notavi, qvicquid ignotum est eâdem prorsus ratione non solùm in Mathematicis, sed & in omnibus aliis scientiis, posse detegi. Primò ergo ponit certitudinis humanae fundamentum illa, in qvibus praecipuè intellectus operatio manifestatur; nimirum qvae à mente nostra statim sine contradictione (à cujus studio remotissimum jubet esse veritatis indagatorem) concipi possunt, e. g. Totum parte suâ majus esse, In circulo omnes radios absolutè esse aeqvales &c. unde infinitae aliae veritates educi possunt, ac vice versâ seqvitur, ea qvae concipi non possunt, falsa esse. Sed in fundamento illo rectè ponendo, ne ab imaginatione decipiamur, praecipit: Multa enim tantùm imaginatione percipi ait, qvorum tamen conceptus certus dari non possit, ut in sonis, coloribus, aqvâ, aëre, metallis &c. Qvare duo criteria discernendi intellectus & imaginationis commendat. 1. Multâ experientiâ & freqventi utriusqve differentiam indagare, qvod tamen difficile admodum est, nec à qvolibet praestari potest. 2.

---

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor.
