Latin
DE METHODIS VARIIS
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1 388
Unproofread scanNot analysed yet
In eo ut intellectus in veritate investiganda adjuvetur ab imaginatione directâ à bonâ indagandae veritatis methodo. Insigne enim, &supra qvam credi potest, utile adjumentum in indagandâ veritate intellectui adferre ait imaginationem benè gubernatam. Adjumentum autem hoc esse L à vocibus. 2. à characteribus. 3. à motu. 4. ab externis experimentis. Hoc modo imaginationem hostem intellectus, &noxiam ei, conciliari posse contendit, ut inposterum ad eundem possit collineare scopum. Secundum impedimentum est, qvod, qvae cognita sunt, non magnitaciamus, nec attentè meditemur; cujus remedia qvoqve proponit. Tertium impedimentum illi est, qvod nimis ad utilitatem alicujus notitiae respiciamus: Contentos enim nos eo solo esse jubet, qvod novam qvandam veritatem detexerimus; nisi enim ita faceremus, viam ad utilissima qvaeqve nobis occlusuros. Praeclaris hic exemplis demonstrat exiguam naturae potentiam, qvae in abstractione suà parum utilis videtur in progressu &applicatione infiniti usus esse, qvod pateat magnetis, vitri, nitri &sulphuris usu, qvorum subjectorum variâ applicatione stupendae operationes successu temporis sint productae. Qvis enim credidisset, solâ aciculae magneticae directione ad septentrioenm multorum aureorum milliones lucrari, Orbem novum detegi potuisse? Ac talia infinita excogitari è levissimis &contemtis vulgo experimentis posse certum est. Quartum impedimentum Indispositionem nostri facit, qvâ non semper apti sumus ad veritatem inqvirendam; cujus varia remedia recenset. Quintum impedimentum illi est eruendarum veritatum nimis longa series; cui remedium è partitione operis bonoqve ordine &numero qvaerit. Ejus exempla recenset, &elegantissimâ dissertatione ostendit, qvomodo imaginatio extendi possit, ut uno folio comprehendere possimus integro libro materiam praebitura. Imaginationem verò extendi docet conversatione cum doctis, &colloqviis mutuis, ubi tum omnia, qvae inciderunt, statim consignanda sunt; lectione eorum, qvae in illo genere scripta sunt à viris doctis. Et sanè qvantum conversationi tum cum Virisdoctis, tum peregrinis, tribuendum sit, superiore libro singulari capite diximus, &singulari libro Gallicè scripto de I utilitè des voyages Baudelotius de Dairval, Paril. Ann. 1686. edito prolixè declarat: ubi de usu &commodis peregrinationis in antiqvitatum indagandarum studio multa disserit, ac exempla varia novarum in iis observationum congerit. Eandem operam in variis literariis monumentis per Italiam conqvirendis impenderunt Joannes Mabillon &Michaël Germain, Presbyteri, qvi illa libro singulari, cui titulum Musei Italici Paris. Ann. 1687. editi fecerunt, collegerunt. Hinc in formatione prudentis magistri, qvomodo imaginatio nostra ab ipsâ pueritiâ augeatur, copiosâ &eruditâ dissertatione exponit; qvâ de re inseqventibus plura. Sextum impedimentum ponit, qvod commoditate saepe destituamur ad effectum deducendi ea, qvae ad excexecutionem in veritatis acqvisitione reqviruntur certis vitae negotiis adstricti. Cui remedium hoc opponit, ut semper nostram in studiis inclinationem seqvamur, ita qvicqvid aggrediemur, facillimum fore, ac multa nos effecturos ait. Parte tertiâ de methodo detegendi incognitas veritates agit, qvam instituit 1. respectu nostri, si nostras inclinationes, ut jam antè dixit, seqvamur. 2.