Latin
DE ORDINE BIBLIOTHECARUM
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1 39
Unproofread scanNot analysed yet
Antonius quoque Reiserus Historiam literariam &librariam meditatus est, cui indicem MStorum Bibliothecae Augustanae praemisit. Sed de designatione hujus operis nihil quicquam edidit, &nunc unà cum Autore spes illa exspiravit. Edidit &Petrus Blanchot Parisiis Anno 1631. Ideam Bibliothecae universalis tribus foliis ad mapparum geographicarum magnitudinem, quam hactenus videre non contigit. De Ludovici Jacobi Bibhiothecâ Universali infrà dicetur. Qui Bibliothecam universalem in compendium trahere velint, duobus tribusque libris ex aliquorum Consilio illam absolverent. Mottaeus Vayerus, ut cap: praeced diximus, centum librorum Bibliothecam Principi commendavit. At Agrippa non nisi duos commendat. Ita enim ille lib. 3. Epist. 32. Duos tibi praecipuè legendos dabo; unum Latinum Plinium, alterum Graecum Plutarchum. Hi duo (crede mihi) prae coeteris sufficiunt ad reddendum hominem in omni scientiarum genere utrâque linguâ doctissimum. Guido Patinus Vir lepidissimus simul &doctissimus duos adjungit: Ita enim in epistolarum Gallicâ linguâ scriptarum sextâ: IHistoire de Pline est un des plus beaux livres du monde: c est pourquoy il à este nommé la Bibliotheque des pauvres. Si ! on met Aristote avec luy, c) est une Bibliotheque presque complete. Si !’ on ajoute Plutarque &Seneque, toute la famille des bons livres y sera, pere &mere, ainé &cadet. Caulae evertentes Bibliothecas vel ex hominum malitiâ, vel ex simplicitate &barbarie, vel ex superstitione, vel ex casibus fortuitis proveniunt. Non facilè credat aliquis, adeò malitiosos esse nonnullos, ut in bibliothecas grassari velint. Qvod fieri tamen saepè vidimus vel ab hostium barbarie, vel militum inconsulto furore. Quot non ex antiquis bibliothecis profanorum manibus direptae perierunt? Quae non in ipsâ Germaniâ nostrâ passim librorum strages? Non alio fato Fuldensis monasterii amplissima veterumque librorum ad miraculum plenissima ac totius Europae celeberrima, ut Melchior Adamus illam in Vitâ Francisci Modii describit, periit. Fuit inter Chinenses tàm flagitiosae ambitionis Tyrannus Xius, qui ut sibi uni &soli laudem quaereret, omnes libros Sinicos exuri jussit, ut priorum Imperatorum omnium exstinguerentur memoriae. Hujus tamen infamis facti aliam causam praetexuit, quam scitè expressit Oratione Lisuas Minister ejus primarius, ut videre est apud Martinum Martini lib. 6. pag. 239. ubi historiam omnem recenset, &artificium, quo aliqui vetustissimorum librorum fuêre servati. Anus enim quaedam libros divisis paginis ad domus parietes agglutinavit, unde posteà, velut Hippolyti membra, iaciniae illae in libros collectae, atque ita fatali flamma ereptae.