# Polyhistor. Vol. 1 390

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1, DE METHODIS VARIIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/390
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/390

Videmus enim, inquit, nimium generalia (nisi deducantur) parum informare; qvin potius hominum practicorum ludibrio scientias exponere, cum nihilo magis ad Practicam faciant, qvam Chorographia Ortelii universalis ad viam monstrandam, qvae Londino ducit Ebonicum. Haec qvasi nova qvaedam de Methodo proponit Verulamius, Verùm in iis non video, qvid magnopere adqvae ab aliis notata non fuerunt. juvare vel docentes veldiscentes possint: Nihil enim hic ex stabilibus solidisqve principiis deductum est. Illud è veterum instituto commodè notavit, esse qvandam Methodum Exotericam & Acroamaticam, ut illi libros scripserint alios Exotericos, alios Acroamaticos. Acroamatica Methodus sive Aenigmatica veteribus in usu fuit, cum secretiora selectis auditoribus proponerent. Illa Pythagorae, illa veterum Cabalistarum, informandi ratio fuit, qvi per numeros ac symbola occultarum scientiarum mysteria tradebant. Qvod Pythagoras numeris multas occultas doctrinas complexus fuerit, nunc eò minus dubitabimus, cum videamus hodienumerorum figuratorum beneficio intricatissima problemata solvi posse. Nihil enim refert, qvibus notis animi fensa explicentur, an literis, an aliis qvibusdam characteribus. Et fuit sanè teste Ghilino in Theatro hominum litemtorum p. 219. Theodotus Osius, qvilibrum scripsit, cuititulus: Meditationes Rhythmicae in duas partes distinctae, quarum unae theoricam, altera practicam facultatis sciendi per numeros, sive restitutam Pythagoraorum doctrinam pollicetur; Qvi an editus liber nuncsit, ignoro: Nam ex praefatione libri ejusdem autoris, qvi inscribitur Novarum opinionum & Sententiarum Sylvae, qvo multa continentur nova de rebus nonnullis & abstrusiora cogitata, apparet, tum, cum liber ille ederetur, nondum fuisse publicatum. In isto verò libro aliqva hujus commatis saepe habentur, ut in capite 61. Autoris istius sensum & doctrinam Typographus in illa praefatione ad Lectorem pluribus exposuit: Observabit Lector, eum in his scrutiniis non usumscholasticis argumentis, neqve vulgaribus ratiociniis, attamen nec etiam simpliciter opinatum fuisse, neque ex solo mentis discurrentis impulsu sensisse, sed mathematicis aliquando, & saepe metaphysicis argutiis, quae melius ad demonstrationes impellunt, si bene à sensibilibus abstracta transferuntur ad intellectualia sua. Ad qvaededit animunm diuturnum ferme & longi temporis studium, qvo indulgens applicuit naturae & proprietati numerarum abstractorum à corporibus, & qui solo intellectis percipiuntur. Qvorum doctrinam habemus professos fuisse Pythaegoreos, at non posteris tra didisse, sive exaeltatione famesuae, sive potius veneratione doctrinae, qvam tanquam super humanitatem excellentem ab aliis humunis studiis censerent separandam. Quod tamen de hac rimatus autor scripturis consignavit, nondum prodiit in lucem; unde cum aliquae ab ipsa eruta legantur in hoc libro pro fulcro aliqvot sensuum suorum, poterit lector vel eis fidem impartiri, vel praererire, judiciove suo probare reprobareve, dum unicuiqve homini qvodlibet sibi opinari licet.

---

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor.
