Latin
394
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1 394
Unproofread scanNot analysed yet
collectisunt; in qvibus est Ricii de Agriculturâ coelesti, Francisci Georgii Harmonia mundi, qvibus multa è naturâ sonorum ad philosophiam &Theologiam applicantur. Sed de iis verum est, qvod Verulamius ait loco suprà citato. Hoc Acroamaticum sive Aenigmaticum docendi genus posterioribus temporibus dehonestatum est àplurimis, qvi eo tanquam lumine ambiguo &fallaci abusi sunt ad merces suas adulterinas extrudendas. Intentio autem ejus videtur, ut traditionis involucro vulgus, profa"atqve illi tantùm admitterentur. num licet, à secretis scientiarum summoveretur qvi per manus Magistrorum parabolarum interpretationem nacti sint, aut proprum ingenii acumine &subtilitate intravelum penetrare possint. Qvandam ex Cabalâ Theo philosophicâ mistam doctrinam profitentur, qvae è Paracelsi, Weigelii, Guthmannif, Bohmii, Fratrum Roseae Crucis scholâ scripta prodierunt. Est his qvoqve annumerandus Robertus Fluddius, Anglus, mirabilis ingenii homo: Multa enim è Cabalistis, ex numerorum doctrinâ, Tetragrammati admirabili potestate, atqve è sacris literis, ad rem naturalem applicat, &sui sensus qvoddam Systema Physicum ex illis conficit. In mathematicis multa egregia invenit, in qvibus admodum operosus fuit: Nulla enim Matheseos pars est, qvam ille non attigerit in libris suis, Mechanices peritissimus, superstitiosas etiam artes diligenter excoluit, qvarum Hyperaspistes est, qvas ipse etiam exercuit per omnia divinationum genera. E thermoicopio, seu vitro, ut vocat, Calendario omnium phaenomenorum naturalium rationes, &totius mundi constitutionem, explicare laborat; qvod instrumentum ex ipso Moyse deducere vult, aitqve se invenisse illud in Codice qvodam ante 500. annos scripto, graphicè delineatum. Spiritum huic vitro inclusum illi, qvi mundi magnâ machinâ concluditur, proportione respondere ait. Qvare &omnes circulos coelestes &plagas in illo praefigurat. Ex eo qvoqve de natura morborum judicat: hominem enim ut microcosmum cum macrocosmo &hoc instrumento, ac spiritum vitro inclusum cum spiritu corporis nostricomparat. Hieroglyphicum morborum corporis &animi typum eo in instrumento ob oculos ponit; similiter &urinarum borealium &australium scalam in eo repraesentat, uro scopiam corvertens in uranoscopiam. Qvare mirabiles morborum definitiones extruit in libro suo de essentia Morbi. Morbi autem illi inter meteora referuntur, atqve à ventis (qvos Spiritus &Angelos facit) ortum habere tradit. Qvam suam sententiam ut stabiliat, SS. literarum, Galeni &Hippocratis autoritate saepè abutitur.