# Polyhistor. Vol. 1 395.5-6

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1, 395.5 to 395.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/395.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/395.5

Verùm tantum abest, ut convenientia in methodis particularibus sit, ac eâdem viâ omnes incedant, ut penè singuli sibi semitam sapiant, & qvot capita penè tot sensus sint, magno argamento, etiam illâ ab Aristotele traditâ analvticâ parum instructos esse plerosque. Non est hujus loci, omnes illos recensere autores, qvi diversa in disciplinis methodo usi sunt; de eo enim in Polyhistore Philosophico pleniùs agetur. Qvidam Encyclopaediam uno complexu & sub unâ qvasi scientiâ generali tradiderunt, ut fecit Sorellus in libro Gallicâ linguâ scripto, cuititulum Scientiae universalis (Sciente universelle) fecit. Sub generali & corporalium & spiritualium rerum divisione omnem philosophiam comprehendit. In qvatuor tomos dividit. In primo agit de Terra, Aqva, Aere, Coelo & Astris: secundo de Meteoris, Lapidibus, Metallis, Plantis, Animalibus, Anima hominis, Angelis & Deo: tertio de usu, melioratione, perfectione & imitatione rerum in mundo: qvarto de usu idearum, qvae producunt scientias & artes, de linguis, scripturâ, numeris. Addidit his refutationem errorum vulgarium tractatumqve, in qvo examen Encyclopaediarum instituit, suiqve consilii rationes in concinnatione hujus scientiae universalis exponit. Verùm praecipuos aliqvos tantùm recenset, ac non paucos omittit. Sciagraphiam ac rationem sui operis in fine Bibliothecae Gallicae tradit. Caeterùm & alia, qvae pro subsidiis scientiae universalis inservire possunt, in tractatu Gallico deperfectione hominis, qvem in Germanicam linguam Baro de Stubenberg convertit, Noribergae Ann, 1660. editum.

---

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor.
