Latin
396
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1 396
Unproofread scanNot analysed yet
Sunt, qvi sub schemate fabulae amatoriae universam philosophiam tractant, qvod fecit Martianus Capella libro de nuptiis Philolegiae &Mercurii &septem artibus liberalibus, in qvem autorem Grotius annos 14. natus scripsit. Non multum dissimilis argumenti est fabula illa ab Anglo qvodam inventa, &in linguam Belgicam translata, ac Amsterodami 1668. edita. Titulus est: Devermaakelcke Historie Zee en landt- Reyze van Euphues ofte een Ontleedinge des Vernufts. Proponitur hic sub specie Historiae fictae ratio conversandi ac educatio nobilitatis eruditae methodusqve studiorum instituendorum. Voluerunt illi Autores utile dulci miscere; cumqve praecepta nuda severitate suâ ingrata sint, hâc novâ specie vestita illa magis fortè arridebunt. Verùm ut illa Sorelliana Methodus historica, ita haec Poëtica &comica est. Scientias &disciplinas particulari methodo tractatas uno volumine congessit Job. Hepricus Alsteaius. Operosa fuit illius Viri diligentia, non tantùm in consuetis disciplinis in compendium redigendis; sed etiam in novis inveniendis. Valde enim largus est in titulis novarum artium, qvos effinxit interdum, ut nova res videretur, qvae in aliis disciplinis jam tum pertractata erat, &pertractari debebat. Nam si qvis de partibus omnium disciplinarum singulares disciplinas conficere velit, ut faciunt ejus exemplo nunc multi, non dividere accurate &methodice, sed discerpere disciplinas videretur. In uno objecto multa nova formalia considerari possunt, neque statim nova inde disciplina formanda est. Atque hinc factum est, ut, cum Alstedius nimiam diligentiam affectaret, negligentior fieret. Gatmterus in praefatione Cinni sui parum magnificè de hoc opere sentit. Neque ego suaserim inde qvis Philosophiam discat: Suam enim qvandam methodum seqvitur à publicâ &usitatâ diversam, &uni disciplinae detrahit saepe, ut eò locupletiorem disciplinarum orbem habeat. Hinc qvas succiplenas habere poterat, reddit suâ curaturâ junceas, In nonnullis tamen laudanda ejus est diligentia, qvi primus tentavit artes mechanicas ad sua redigere principia, &sub formâ disciplinae proponere; non plenè qvidem, prout rei conditio postulabat: sed laudabile tamen erat prima ejus rei lineamenta duxisse; qvae an rectè ducta sint, nunc qvidem non disputo. Solet per canones procedere. Istarum verò artium principia more mathematico essent proponenda. Sunt enim mathematicae propagines; Ac optandum esset, ut aliqvis emunctioris naris Philosophus, Physicus praecipuè ac mathematicus, „hoc argumentum sibi sumeret tractandum; Praeter enim speculationem non pauci inde tructus redundarent in Rempublicam. Tbevenotius illud in animo habuit, qvi ad hoc opus perficiendum omnes super hoc argumento scriptos libros conqvisivit, ut superiore libro jam tum diximus. Architecturae Navalis specimen praeclarum dedit Witsenins, qvi vastum de eâ arte volumen Belgicâ linguâ scripsit.