# Polyhistor. Vol. 1 40.1-3

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1, 40.1 to 40.3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/40.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/40.1

Vidimus & apud Romanos in libros optimos ita saevitum fuisse. Hoc scilicet Aristoteles, cum de optimâ politiâ disputat, ait proprium esse Principum, qui pro animi sui libidine potentiâ abutuntur suâ: μήτε χολὰς, μήτε ἄλλους συλλόγους ἐπιτρέπειν γίνεσς χολατικοὺς, neque scholas neque conventus aliquos scholasticos fieri concedere. Saevè & barbaries & ruditas hominum evertit bibliothecas. Quando enim gentes nullis literis & artibus assuetae in libros incidunt, vel spernunt, vel ut inutilem sarcinam abjiciunt; quod saepè factum historiae testantur. Ex illâ ruditate, si Pietatis colore tincta sit, superstitio oritur, quae libris ob malarum artium aut corruptelae metum internecioni fuit. Ea Peruvianorum vetustissima monumenta literis Hieroglyphicis scripta, cum occuparent terras illas Hispani, quod Monachi imperiti pro characteribus Magicis haberent, perdidit, teste Ynca Garcillasso della Vega, qui Yncarum historiam, ipse ex Regiâ familiâ oriundus, scripsit. Vehementer ille horum monumentorum jacturam deplorat, unde omnis gentis hujus origo peti potuisset. Ego in illam sum opinionem adductus, ut ex Hieroglyphicorum usu de origine totius Americanae gentis judicari posse existimem. Peruvianorum in Americâ Australi, Mexicanorum in septentrionali potentissima gens est. Utraque Hieroglyphicis literis usa est. Illa ab Aegyptiis vicinioribus olim fortè in has terras delatis illas habuit, quod cultus Solis utrique genti communis similiter confirmare videtur. Haec vicinos Chinenses & Japonenses habet, qvi & ipsi hodieque Hierogl phicis literis utuntur. Ut ergò ex his orbis nostri partibus totus ille novus Orbis propagatus videatur. Accedit optimus politici regiminis utrobique status, qualis à cultioribus gentibus derivatus videtur, quodque illae ipsae Americanae gentes externam originem antiqvâ traditione profiteantur. Quae barbarae & sylvestres illic nationes supersunt, incertis ab illis sedibus jam olim divagatas credibile est. Sed nos alieno loco allatam conjecturam ulteriùs expendendam seponimus Eam ob superstitionis causam libri Graeci latiniqve sermonis per omnem Africam superstitiosi alicujus Caliphae jussu aboliti, narrante Joanne Leone lib. 1. Histor. Africanae.

---

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor.
