# Polyhistor. Vol. 1 404.1-3

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1, 404.1 to 404.3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/404.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/404.1

Nam vel in tertiis, vel in secundis, vel in primis consistere cupimus. Erecta ingenia semper sibi summum locum praefigunt. Humilis, pavidi & abjecti est animi, inqvit Fortius, mediocrem esse velle. Equidem me in mille partes discerpi malim(dispeream si secus loquor ac sentio) quam remittere animum ad summa evadendi: Tertium est J. Fortii: Amandos semper labores & contemni luxum debere. Non potest esse magnum, quod sine pulvere & sudore continget; neque unquam desperandum. Idem Fortius inter regulas suas etiam hanc ponit: Opesdebere contemni: nihil enim videtur, inquit, accommodatius, nihil magis necessarium penuria, cujus beneficios omnes artes inventae sunt: Equidem eo ingenio sum, semper fui & semper ero, ut summam inopiam, quam summas opes malim. Metuerem enim, ne perniciosa esca mentem occuparet meam. Sed hoc inter caetera ejus paradoxa referendum Qvartum est: Affectandas esse studioso laudes. Nihil enim potest eruditio sine laudum cupiditate; laudum cupiditas sine eruditione. Alterum alterius praesidio semper innititur. Qvintum est: Peritia comparetur legendo, audiendo, docendo, scribenao. In singulis multa specialia observanda. Solitariam lectionem omnino damnat Fortius: Ea maximum, inqvit, fastidium affert & vehementer obtundit ingenii vires. Si autorem legere libeat, cum alio id fieri velim. Mirabile enim ex alterius praesentiâ oritur judicium. Adeò ut si adsit quispiam tanquam apertis oculis res ipsas introspicere te; si nemo, somniare duntaxat existimes. Ad haec cum proferenda sunt studia, caligant in luce & omnia nova ofsendunt, ut qui soli didicerunt, qvod inter multos faciendum est. Fichetus hic inter arcana divitibus commendat, ut aliorum oculis legant, alienis manibus scribant, alienis studiis proficiant, Anagnostas habeant, qvi autores indicent, compendio referant verbo vel scripto, qvicqvid est in optimis libris scitu dignum, auditu jucundum, aestimatione pretiossi. Hâc arte, inqvit, quamplurimi hodie pancis nummis & sportulis exhauriunt omnes virorum doctissimorum Bibliothecas.

---

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor.
