Latin
RANDA COMPENDIIS
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1 405
Unproofread scanNot analysed yet
Libros malegas animo contradicendi &disputationum praliis concertandi; neque rursus omnia pro concessis accipiendi, aut in verba autoris jurandi; neque denique in sermonibus te venditandi; sed it addiscas, ponderes, &judicio tuo aliquatenus utaris. Sunt libri, quos leviter tantum degustare convenit; sunt qvos deglutire, cursimque legere oportet; sunt denique, sed pauci admodum, quos ruminare &digerere par est; hoc est, libri qvidam per partes tantum inspiciendi; alii perlegendi quidem, sed non multum temporis in iisdem evolvendis insumendum; alii autem pauci diligenter evolvendi, &adhibita attentione singulari. Iunenies etiam libros haud paucos, qvos per alios &vicaria opera legere sufficiat, eorumque compendia tautum desumere. Verùm hoc fieri nolim, praeterqvam in argumentis humilioribus, &autoribus minoris pretii. Lectio copiosum reddit &bene instructum; Dispumtiones &Calloqvia promptum &facilem; Scriptio autem &Notarum collectio perlecta in animo imprimit, &altins figit. Itaqve si qvis in notando segnis sit aut fastidiosus, memoria illi opus est bona: si Colloquiis se non exerceat, reqviritur ei ingenium promptum; sin in legendo parcus sit, hoc solum relinquitur, ut artificio qvodam unaetur, qvo videatur ea scire, qvae nescit. Historiarum lectio prudentes efficit; Poetarum ingeniosos, artes Mathematicae subtilitatem donant; Natumlis Philosophia judicium profundum parit; Moralis gravitatem qvandam morum conciliat; Dialectica &Rhecoricae pugnacem reddunt &ad contentiones alacrem, abeunt (ut ait ille) studia in mores. Quin &vix occurrit in intellectu impedimentum aliquod insitum, aeut natumle qvod non studio quopiam idoneo emendari &edolari pessit. Ad lectionis comodum haec Ficheti praecepta inserviunt. Multum legamus, non multa. Festinemus lente: obruitur enim memoria multitudine, festinatione judicium ingeniumque corrumpitur. Convinas imitemur oportet, qui cibis non ingungitant sese, quos non concoqverent, sed sedatâ fame &lento dente vescuntur, eâque mensurâ &modo ut digerere &in succum suum demutare qveant dapes illatas. Valebit hoc si ea legamus, in qvibus magnâ attentione opus: utpote disciplinarum scriptores, qvorum argumenta connexa sunt, qvi fundamenti loco substernendi caeterissunt. Alioqvin in libris vastis, qvales scribere JCti solent, Historicis &similis generis summariorum lectio, qvae praemitti capitibus solent, sufficiet. Multa enim in illis sunt aliena, qvae sine dispendio praetermitti possunt. Pertinet ad tales qvoqve libros dogmaticos &cum cultu scriptos hoc praeceptum Ficheti: Non est interrumpenda lectio notis exscribendis, sed ad finemà capite ad calcem pertexenda atque regustanda denuo, ut ars dicendi judiciMmm umqve combibatur, tum nota per otium signis positis indicata excerpentur. Bis &teqvod pulchrum est, imo libri praecipui terendi &prae manibus habendi sunt semper: eam ob rem ille ut Amastum suum circumferebat Homerum semper, Hestodum alius, hic Tullii familiares Epistolas.