# Polyhistor. Vol. 1 406

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1, RANDA COMPENDIIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/406
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/406

Qvare in omnibus fontes qvarendi sunt, qui enim fontes invenit, multum & multa legit, cum principiis insint omnia: qui rivulis irretitur, licet multis, logendo multa parum aut nihil legit: mea aterna erunt, ajehat ille apud Valerium Maximum, tua horaria. Fontes autem dicuntur autores scientiarum, & in facultatibus principes. Rivuli interpretes, Analecta, Murileguli, Minorum gentiuntlibri. Fous eloquentia Cicero, Historiae Livius, Poëseos Hamerus, & magna ingenia fontibus capiuntur, mediocria rivulis. De illis qvoque libris verum hoc est Ficheti praeceptum: Sic legendi libri, qvasi non simus amplius lecturi, sic haurienda in scholis sententia, qvasi repetituri nonsimus: sic de fonte aureo & torrente hauriendum, qvasi deinceps haurire non liceat. Ita siet, ut accuratissime studia obeamus: etsi enim nonnulla crebro retractanda sint, quae in usum veniunt occupationum, omnia tamen repetenda non sunt. Accidit saepe; ut qvaedam studia Genio nostro adversentur, qvibus tamon necessario vacandum est. In his utiliter suadet Baco Verulamius sermone fideli 36. Di studiis qvicquid à naturâ alienum repereris, stata tempora tibi praesigas ad ejusdem exercitationes & meditationes. Sin autem cum Genio tuo convenerit, de statis horis ne sis sollicitus: cogitationes enim tua sponte illus convolabunt, prout negotia & catera studia permittent. In audiendo & percontando diligentissimum vult esse suum Tironem Fortius. Accedant, inqvit, ad Professorem, interrogent liberè, sed paucis qvastionem absolvant: nam mora viris doctis semper infesta est. Si ic dedignabitur respondere, currendum ad alios. Nihil refert, quisnam ille sit, cujus ope opes nostra augeantur. Ftoravantus in libro Italica lingua scripto Dello Specchio di scientia universale libr. 3. cap. 20. ad discenda omnia hoc secretum, qvod ipse summum habet, praescribit, ut virorum doctorum conversationem qvaeramus, atque in omnibus negativam sententiam arripiamus, ita hac occasione à viris doctis elici omnem doctrinam fine nostro labore posse. Qvod tamen non ubique nec apud omnes bene procedit. Plerumque cortradictionibus offenditur animus. Qvare nisi certâ moderatione id fiat, non probaverim. Fichetus docet cap. 10. audiendos saepe esse viros doctos de pulpito dicentes. Uno, inquit, momento temporis effundunt in finum nostrum, qvod longissimo plurimorum annorum labore coacervarunt, atque hoc nullo nostro labore magnaque cum animi nostri voluptate contingit. Velint nolint, cum videri docti appetant, sua prodant arcana omnia necessum est, quae etiam necessitas ut Tantali saxum nobis incumbit: itaque mutui fures doctrinarum sumus, dum audimus & spectamus invicem: sunt enim oculi & auresscientiarum onium administri & proxenera. Est & aliud commodum in lucro reponendum maximo, qvod ex hominum eruditae lectionis ore audiuntur autorum citationes ignotorum, & discuntur pretiosa rerum reconditarum nomina. Idem judicium de consuetudine & conversatione doctissimorum esto. Eadem enim ab illis elicia familiaritate & arte blandissime suffuraberis, eadem disces & forte docebis, Mutua onim haec est inter eruditos & ingenuos opera, nam callidi nostra furuntur, & sua non depromunt, absit supercilium vincendique studium ab hujusmodi familiaritate, adsit discendi docendique benevola modestia, qvam in Nepotiano dilaudat Hieronymus, quamque in veterum libris exploratam habemus atque perspectam.

---

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor.
