# Polyhistor. Vol. 1 407

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1, RANDA COMPENDIIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/407
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/407

In audiendis praelectionibus publicis nonusque adeò assiduum suum vult esse tironem Fortius, meo qvidem judicio minus rectè: nam si Doctores in illâ arte excellunt, qvam profitentur, vivâ voce plus docebunt, qvam è multis libris capias. In docendo maximum profectus praesidium, nec immerito, collocat Fortius: Simulatque (inqvit) in literarum judicio promoveris nonnihil, enitere ut per totum diem, si fieri possit, doceas; ea doce, quae noveris, si non omnia nosti. Sedulo curandum, ut vel precevel pretio habeas unum, cui ea, quae velis, possis recitare. Si pro horis singulis exiguam pecuniam dederis auditeri, atque hoc modo quatuor aut quinque aureos expenderis, tantum comperies te profecisse, tum in literis tum in formâ docendi, ut vel palam ea audeus profiteri. Porrò nunqvam docendi munus etiam ab imparato omiteendum suadet: Relicta ostentandi libidine quoquo modo affectum te esse senseris, sive per totam noctem vigilaris, sive altior cogitatiote impedierit, ad exercitium relut ad messem currito. In Praelegendo omnem superstitionem vitandam suadet. Si qvis locus occurrat obscurus, eum intactum potius relinqvere suadet. Nam è praelectione magis fructum qvam gloriam qvaerendam esse judicat. Saepe mihi, ut hoc meo firmem exemplo, cum ad docendum maximè imparatus accessi, in extemporan praelectione necessitas ipsa extudit, qvae longâ meditatione non incidissent. A docendo omnem abesse vult invidiam. Si literatus me invisat, inqvit, non occultabo ea, quae assidua peperit consuetudo: verum ultrò ipsa prodam tradamque alteri ferrum, quo me superare possit, si velit. Sic enim aliis indicando saepe studii modum ipse meliorem semper inveniam, quem exercitatio illa suggeret docenti. Qvod Fortii consilium non erga omnes aeqve laudandum: dissimulanda enim aliqva erga illos esse, qvi ingenuitate nostra abuti volent, ipsae communis prudentiae regulae dictabunt. In docendo omnes cavillationes & sophismata abesse jubet, qvae chartarum lusibus comparat, in qvibus omnia ficta sunt. Suadet porrò, ut etiam pueri ea, qvae didicere, statim doceant alios, proposito singulis mensibus aut proemio aut honore aliqvo illi, qvi vicisset; qvod in declamando suaserat Fabius. Sic enim uberiorem relaturos fructum & juventuti rectius consultum fore existimat. Novi ego, qvi in numerosa prole rem optimo cum successu ita instituerunt, ut natu majores minores semper docerent; qvâ mutuâ aemulatione excitati fratres feliciter in studiis progressi sunt. Fichetus qvoque inter arcana sua etiam τὴν διδασκα λίαν commendat. Ad comparandam, inqvit, solidam doctrinam via tritissima certissimaque est docere. Signum enim scientis est posse docere, imò & gradus ad scientiam firmissimus. Fortius magni faciebat hoc docendi exercitium: Hoc exercitio miram tibi rerum copiam comparaveris. Ubi decies rem eandem docueris, plus re senties profecisse, quam si fugiens lucem magno te domi labore confecisses. Per singulos dies duodecim docere horis solebam; praeterque ipsas semel interim declamare, vel de Deo, vel de mundo, aut thematibus aliis exercitationis causa. Nonnulli insanire me vociferabantur, sed utinam sic ab ineunte aetate contigisset insanire.

---

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor.
