# Polyhistor. Vol. 1 411

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1, RANDA COMPENDIIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/411
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/411

In scribendo duplicem qvoque modum tradebat Qvintilianus: Aut enim profunduntur impetu subito omnia, ut occurrunt, ac deinde secernuntur & limantur accuratâ diligentiâ; qvi modus est eorum, qvi prompto & celeri sunt ingenio; nam alioqvi dum moratur mens in elaborando, cogitationes optimae praetervolant: Aut nihil chartae committitur, nisi diu expensum; qvae ratio morosior est ac tardiorum ingeniorum. In his prior illa ratio mihi placet, qvam ego plerumque seqvi soleo. Qvae subito ingenii calore inciderunt, qvaecunque illa demum fuerint, sive argumenta sive ornamenta rerum, in carminibus hemistichia, sine modo ac ordine, modò ad rem faciant, diligenter chartis: consignare soleo. Hinc comodiori tempore elaboratio eas meditationes perficit, qvae nisi notatae primum fuissent, periissent omnes, è qvibus διύτηραι Θρρκίδες plura animo suggerunt. Ad conservationem sanitatis, qvò eò melius studiis vacare possis, παραδοξώτερα qvaedam Fortii consilia sunt; E qvibus illud de exercendo corpore: Longa qvies enervat corpus, & calculum parit; ideo praecepere, ut studiosi qvandoque areum globum manuagitent, torqueantque ad fatigationem. Verum hoc exercitium nonnihil aufert temporis, Modum igitur alium excogitavi. Investibus interioribus aeliqvando consuo plumbum dissectum in minutus laminas tanti ponderis, ut utraque manu universam levare molem vix possim Has induo mane, has robur corporis commodè sustentat. Caveo tamen, ne inferior spinae pars plus aqvo prematur. Id facio ad octo ferè dies, denec aestu laboris nimium membrae accenduntur. Sed pondus dictum sensim augetur ac minuiturr Repentina numque mutatio laedere non parum natuam solet. Milonem sequor, qui quotidie vitulum ferre solitus, candem gestavit taurum. Hâc ratione tempore eodem & scribo & firmo valetudiuem. Ne nimio somno indulgeat, saxa seu ligna per transversum lateri supponit. Ea namque principio non senties, & post horas aliqvot duritie magis, qvàm prius, premente membra spontè excitaberis. Illud qvoque in conversatione morosum nunc videri possit, cum temporis parsimoniam hâc ratione habendam scribit: Siqui ad te accesserint, qui res vanas, qvae nihil ad artes facere videntur, proferant; fuge repentè ad studia tua Satius est, ut illi tuam mirentur impudentiam, quam tibi pereat tempus. Illud enim unus aut alter, hoc tota sentiat posteritas. Qvot volumina possent scribi intra horas illas, quae per annum pereunt? Cui simile illud est: Accitus ad convivium, ubi fore putabis eos, qvonum audire nugas deheres, ne accedas. Satius esset corporis membrum amittere, quàm cogitationem per horas duas tam inanibus fabulis impediri. Haec vir ille pluraque alia in discendo docendoque compendia suppeditavit, de quibus ipse ita judicavit: Scio me scripsisse in hoc libro multa, qvae otiosorum hominum fabulas non effugient, nec me scripsisse poenitet. Nam parvipendo judicium eorum, quibus diversum institutum est, hoc est, qui decreverunt lentè omnia aggredi, qvae ad mentis decorem faciunt, ac vigilantius quaerere, quae ad corpus pertinent. Pleraque ex illis non sunt spernenda, è qvibus, qvae commoda videbuntur, in usum nostrum vertemus.

---

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor.
