# Polyhistor. Vol. 1 414

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1, 414. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/414
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/414

De omnibus Romanis ingeniis judicat Favoritus in Virginii Caesarini vitâ, qvae inter Poëmata septem illustrium Poëtarum habetur, illa primâ aetate statim sapere, sed rarò esse vitalia ac à vigore illa concidere. Multaejus generis exempla collegit Balthasar Bonifacius in Historiâ ludicrâ lib. 19. c. 10, qvi talia etiam apud veteres non rara fuisse ostendit. Recentiora multa exempla collegit Colomesius in notis ad Qvintiliani Institutiones, qvae in opusculis ejusliterariis habentur, prooemio libr. 6. ad illa verba, qvibus filii sui decennis, jam praeclara ingenii specimina edentis, obitum deplorat. Non flosculus fuit ut prior, sed jam decimum aetatis ingressus annum deformatos fructus ostenderat. In his sunt Pliuius Junior, qvi decimo qvarto anno Tragoediam Graecam scripsit; Avicenna, qvi decennis literas humaniores calluisse, & totam Encyclopaediam ante annum aetatis decimum octavum absolvisse dicitur; Philippus Beroaldus, qvi adhuc puer Servii in Virgilium errores prosecutus est; Ludovicus Stella qvindecim annorum adolescens, qvi Aureliae Lucianum, Aristophanem, Theodori Gazae Grammaticam freqventissimo auditorio explicuit, cujus memoria à loachimo Fortio literarum monumentis est consignata; Nicolaus Borbonius, qvi Ferrariam carmen scripsit anno decimo qvarto; Stephanus Boëtianus, qvi de servitute voluntaria anno decimo sexto scripsit; Aldus Manutius Pauli filius, qvi anno decimo qvarto Commentarium de Orthographia scripsit; Claudius Salmaesius, qvi Nilium & Barlaamum de primatu Papae recensuit ac emendavit nondum quatuordecim annos natus, (cujus laboris ne senem qvidem poenituit) & anno aetatis decimo qvinto Florum cum notis edidit. Plura exempla recensent Tiraqvellus in Opere de Nobilitate & Jure primogenitorum pag. 435. 448, Leo Allatius in Apibus Urbanis p. 144. & seqq. Sed prudentibus viris semper prodigiosa illa praecocium ingeniorum maturitas suspecta, qvae succo tandem suo destituta extinguitur. Qvintilianus eodem, qvem supra laudavimus, loco filii sui exemplo testatur, qvod observatum sit celerius occidere festinatam maturitatem & esse nescio quam, quae spes tantas decerpat invidiam, ne videlicet ultra, quam homini datum est, nostra provehantur. Ipse Aristoteles in Rhetoricis ex vetere Poëta reprehendere videtur magistros nimis anxios & sedulos, qvi pueros nituntur triduo Philosophos efficere. Ego cum ingeniis istis praecocibus lentè festinandum, neque obruenda doctrinae moie, suaderem, etiamsi illi sustinendae pares fortè viderentur. Et sanè, qvod Ervthraeus qvoque Pinacoth. III. n. 36. notat, saepe acerrimis ingeniis deest idonea informatio ac opes ad doctrinam parandam necessariae. Nec desunt, qvi Magistrorum etiam industriam vincant, ac per ludum & jocum plus praestent, qvàm summâ alii diligentiâ; qvale exemplum in Carolo à Servâ notavit Erythraeus Pinacoth. I. n. 88. Ex adverso fuere ὀψιμαθεῖς, qvi caeteris omnibus superiores summam ac immortalem gloriam sunt consecuti, ut Jul. C. Scaliger ac Isaacus Casaubonus, qvi sera sua studia cum Danielis Heinsii praematuris confert Epistola 195. felicitatem Danielis Heinsii adolescentis, cum ad Casaubonum literas has scriberet, praedicans.

---

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor.
