Latin
417.5 to 417.6
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1 417.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Operae pretium profectò est, ejus libri summam hoc in loco recensere, cum libellus ille fortè in paucorum manibus sit. Pater hujus infantis duos habuit amicos, latinè accuratè doctos, qvibus in hac informatione usus est, qvorum praecipua cura fuit, ut, qvae cum puero fabularentur, selecta essent, tum qvà voces, tum qvà argumenta, eosque reprehenderent, qvi minus rectè loqverentur: Adeò ut non tam promiscua collocutio qvàm methodus colloqvendi, illi intellectum habiliorem redderet, qvàm aliàs est in pueris ejus aetatis: Poterat enim puer aptè de rebus plurimis judicare atque eandem rem variatis verbis &phrasibus efferre. Cum aliqvi illum, qvi eqvis praeest, Agasonem vocarent, ille Equisonem substituit. Hanc informandi methodum Autor ejus libelli, qvicunque ille est, antiqvam &infallibilem esse ostendit, miraturque non imitari hoc exemplum etiam alios. Omnes vernaculas, &exoticas linguas usu continuo ad summam perfectionem perducimus, qvare &linguâ Latinâ idem fieri posse rectè existimat, neque ad hanc reqviri ingenia caeteris excellentiora, sed judicium etiam è conversatione cum magistris tatinè loqventibus acui. Duo huic similia exempla adducit puerorum eodem modo informatorum, in qvibus nihil puerile deprehensum fuit, exceptis motibus &gesticulationibus, qvae ab illâ aetate separari neqveunt. Praeterea metus ille, qvo cohibentur in ludis pueri, &impedita illa naturae libertas multum detrahunt solertiae naturali, qvae hâc ratione magis excitatur.