Latin
DEMETHODO IN LINGUIS, LATINA
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1 420
Unproofread scanNot analysed yet
Illa enim è maturâ illâ per lectionem bonorum autorum &artium informatione speranda, cum caeteroqvin vel ineptiis vel voluptatibus tempus transigatur, si extra parentum consuetudinem alibi illi educentur. Haec enim informatio Paren tum inspectioni &obedientiae illos magis adstringet, neque facilè contagium è conversatione malorum in primâ pueritiâ trahent. In firmiore aetate positi, &rectiore habitu adversus malitiam armati ipsi pravos mores faciliùs emendabunt. Non omittit idem Autor incommoda, qvae comitari hanc methodum videntur; sed qvae leviuscula sunt. 1. Qvod Matres à consuetudine filiorum per aliqvot annos removeantur. 2. qvod peregrinam linguam rectiùs norint ipsâ vernaculâ. 3. qvod tempus â 7usque ad 16 annum vacuum sterile ac otiosum videatur. Sed facilè illa removet obstacula autor. Primum vix attendendum est. Quae enim mater duorum annorum jacturâ nolit totius vitae commoda redimere? Secundum facilè tollitur: nam vernacula lingua, postqvam Latinam didicerit puer, se ipsam non advertendo ingerit. Tertium planè ridiculum est. Qvae enim causa otiosum intra illud tempus esse jubeat puerum? Qvot sunt Autores, Historici, Oratores, Poëtae, in qvibus legendis occupabitur ejus industria. Mathematicae multae artes etiam in illâ pueritiâ rectè addisci possent, ac aliae etiam scientiae, qvâ de re fuse Autor noster agit cap. 11 Ostendit enim, Grammatices praecepta, qvae primùm proponi solent, aeque difficilia esse, qvam ullam aliam vel artem vel scientiam. Qvâ ille sententiâ planè non fallitur. Abstractiones in Grammaticis aeqvè sunt ut in Metaphysicis. Infinitivum importat abstractionem ab omnibus personis. Modi, Casus etiam sub abstractione &qvasi in ideâ aliqvâ intelligendi, Regula aliqva Syntaxeos plus difficultatis interdum habet, qvam Theorema Mathematicum. Genealogiae Principum eâdem facilitate addiscuntur, qvam derivationes nominum. Porrò sunt &Mechanicae artes, qvarum principia nosse valdè acuit puerorum ingenium, qvarum demonstrationes jam suprà inter consilia acuendi ingenii proposui. Neque enim ineptè Socrates judicavit, cum solos artifices &mechanicos, ut Hortulanos, Textores, Statuarios, Pictores, Pistores, Piscatores, Tinctores &c. veram rerum cognitionem habere dixit: hi enim homines Philosophiae fundamenta jaciunt. Illa ex Autore hoc anonymo copiosiùs adducere volui. Res enim attentâ consideratione ac imitatione digna est. Ac velim ipse autor esse iis, qvi de emendandâ juventutis informatione curas suscipiunt, ut seriò de hâc methodo cogitent. Non ineptè Autor ille Regi Galliae suadet, ut talem aliquam Civitatem Latinam instituat, qvâ solâ conversatione Latinam linguam doceantur pueri; fore hanc curam tanto Rege dignam, atque inter caetera magna opera fortè primo loco ponendam, &facili negotio opus hoc conficiendum. Ego sanè ipsi planè adstipulor &credo intra 20 annos extrui talem societatem posse, qvâ omnes etiam opifices latinè loquantur.