# Polyhistor. Vol. 1 421

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1, DEMETHODO IN LINGUIS, LATINA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/421
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/421

Seligantur ad hoc opus 6vel 7 homines, accuratam linguae Latinae notitiam habentes, in quibus tamen si qvid forte desideraveris, lectio autorum facilè postea emendabit leves defectus; illi hac methodo informent pauperum hominum liberos utriusque sexus aliqvo numero. Hi postea linguâ Latinâ firmati opificium aliqvod discant, qvi locum huic exercitio destinatum incolant; ita fiet, ut brevi tempore talis societas adornetur. Facilè qvivis intelliget, sumptus hos immensa utilitate ita resarciri posse, ut maximo etiam lucro esse qveant. Posset & à privatis locupletioribus, qvi magnam saepe pecuniae vim in ludicra & voluptuaria impendunt, collatis impensis res illa instituiPosset & Graeca, & qvaevis alia, lingua unà cum Latina eâdem ratione addisci: Non enim confunduntur pueri pluribus linguis, ut jam antè aliquot exemplis ostensum est. Fortassis Scholarum pretium quibusdam vilescere videretur. Sed qvid tum postea? Illae pro artibus & disciplinis satis, qvod agant, habebunt. Sed vix erunt, qvi ad haec consilia respiciant: ac miror sanè Regem Galliae, qvi qvam facillime haec effecta daret, eâ de re non cogitasse, praesertim cum tam luculento exemplo incitaretur. Non facilè dixerim, an huc fortè etiam respexerit Magnus Pegelius, cujus saepe mentionem fecimus, qvi in Thesauro rerum selectarum statim in principio novam Scholarum institutionem proponit. Ejus designationem hîc adducere non inconvenionserit. Schola sive docendi & discendi ratio puerilis, qvajuniores inprimis & alii qvicunque etiâ adultiores linguas quascunque, Latinam, Graecam. Hebraicam, & quasvis alias hodie in mundo usurpatas, seu populares & vernaculas, imò binas vel ternas simul, &, qvantum rerum humanarum fert conditio, integrè addiscunt; Sic ut linguis hujusmodi & audita & lecta mox & plenè percipiant, & quicquid obvenerit sen conceptum fuerit, expeditè eloquantur. Id quod communiter hactenus, praesertim in Graeca & Hebraea lingua, cum aliis, tum ipsis etiam haec docentibus, & in hisce consenescentibus denegatum fuit; qvi qvasi scribendo tantùm hinc inde haec compilant, & sic foetum aliquem undique tandem efformant. Qua item ratione rerum omnis generis in Philosophicis & Politicis occurrentium optimarum & selectarum, earum praesertim, quae usui communi sine jutilibus & phantasticis sigmentis sunt accommodae, & scientia, & prudentia, & usus acquiritur. Idque cum linguis, sive dum de rebus hisce sermo confertur, eodem planè & modo & tempore. Insuper hinc vita communis, affectio & animus hominis, & interea dum sic discit & deinceps, suavior, moderatior, & gnia quaecunque obeunda habilior & excitatior redditur. Praeterea ad perspicuam, claram & expeditam rerum undecunque occurrentium enunciationem, ad Affabilitatem & ad corporis totius & vultus convenientes, & rebus qvibuscunque ex proposito accommodatos, gestus & mores, qvotidiana auditione, intuitu & usu proprio discentes perducuntur. Quin etiam praeter verba in sese ipsa, & in sese compositiones eorum seu locutiones sive phrases.

---

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor.
