# Polyhistor. Vol. 1 426

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1, DEMETHODO IN LINGUIS, LATINA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/426
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/426

Non video, qvid hic obstet, qvin, si vel stupidissimus fuerit, longè minori opus habeat labore ad interpretationem Latinorum autorum addiscendam, quam si aliquid ex vernaculo in Latinum transferat sermonem, vel, ut fieri vulgò solet, componat. Qvanto autem haec omnia successu, si saepe diu continuentur, qvantaque porrò siant utilitate, facilè tibi apparebit, qvia hac ita continuando per totos autorum tractatis plurima vocabula sapissime repetuntur. Continuato aliqvantisper hoc negotio, sensus etiam trium qvatuorve vocabulorum detectus faciet, ut reliquorum seusum facilè divinet. Si tandem multum hoc continuetur exercitium, qvae ratio loqvendi apud Latinos sit consueta, qvave inusitata, qvidque bonam sapiat latinitatem & qvid non, multaque ejusmodi alia, vel ex ipso phrasium audiio sono levi negotio dijudicabitur. Memini eqvidem me vidisse puerum annorum circiter decem, qvi duorum annorum spatio omnes Latinos autores vulgatos benè intelligendi sibi habitum comparârat, tantùm inde qvod varios autores interpretandi consuetudinem sibi habuit commendatam qvanquam, ut hoc efficeret, multa ipsi erant imprimenda haudqvaquamnecessaria. Qvid itaque hic spemndum sit, ipse judicaveris. Ulbi autem eum eò perduxeris, ut libros vulgares Latinos absque ulla difficultate capiat, nec non, secundum ea, quae supra dicta sunt, ardorem in ipso excitaveris varios evolvendi libros, eos ipsi exhibendo, ostendet tibi luculenter experientia, qvàm incredibiles brevi in linguae notitiâ progressus sit facturus; adeò ut, siqvidem è re suâ fuerit, ac postulaverit necessitas, ut sibi acqvirat reliquos duos gradus circa profectionem in eâ linguâ, facili quoqve conatu cò pertingere qveat; tum demùm suerit opera pretium bonam, si placuerit, Grammaticam, nec non aliquem in Latinâ linguâ exercitatissimum adhibere, qvocum de rebus variis frequenter & doctè sermones habeat, arreptoque calamo de rebus diversis diversimodè se scribeudo exercere, aliaque compluria exercitia: hac ille sibi acqviret minore difficultate, quàm alii in Scholis, sed aequali perfectione. Haec ergo ad benè intelligendum, quae adminicula, ut imaginatio circa veri & falsi notiones qvàm latissimè extendatur, quò difficultatem habeat minorem, sufficiant. Proponit etiam Beccherus qvaedam Grammatices & Syntaxeos compendia, qvae Praxi Didacticae suae subnectit; ubi sub typis Declinationum & Conjugationum regularium & irregularium, regularum variarum molestiam evitat; qvâ de re etiam Autor Medicinae Mentis loco citato. Qvirinus Kuhlmannus qvoqve inter summa sua arcana divinitus inspirata methodum hanc novam Grammaticam refert, qvae planè cum Beccheriam convenit. Ita enim ille in Epistola de arte Combinatoriâ pag. 22. Si puerum docerem Grammaticam, uno opere cum Declinationibus Conjugationibusque docerem illum casuum, numerorum, temporum, personarum applicationem simplicissimam ad omnia, hactenus maximos viroslatentem.

---

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor.
