Latin
433
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1 433
Unproofread scanNot analysed yet
Hoc diagramma spatio sex horarum didicit, sedne oblivisceretur, qvotidie repetendum fuit. Docuit hinc nomina, pronomina, &primum verbum vivâ voce, ac relegendo repetere jussit, usqve dum perfectè sciret. Ad primae conjugationis normam &caeteras flectere docuit, ita, ut singulis diebus novam proponeret, ad primam applicando, &per cognitionem, qvam de figurativis habebat, exercendo. Atqve ita methodo facillima sex conjugationes ad unam reduci posse ostendebat. Hinc processit ad verba circumflexa, qvae non aliâ ratione conjugari monstravit, qvam ultimum illud verbum. Excepto enim Indicativo in qvovis modo, non habere nisilunum tempus, qvod contractionem recipiat. Qvod ut verum esse ostenderet, conjugare jussit verbum φιλίω sine contractione, &applicare ad verbum τύπτω: qvod optimè, etsi primum qvibusdam in locis haereret, successit. Sollicitissimus fuit in explicanda proprietate novem mutarum, qvae suis conversionibus &mutationibus omne in Etymologia &conjugatione Graecae linguae punctum ferunt. Ad haec qvoniam pauci attendant, hinc fieri judicat Faber tam paucos esse, qvi genium admirabilis hujus linguae rectè intelligant. Multum etiam in augmentis puerum suum exercuit. Restabant jam verba in Mi, qvae negotium facessere videbantur, neqve sine causa. Hanc terminationem, ut plures alias, è Scythicâ linguâ descendere observat Faber; cujus rei veritas è Scholiastis, qvi supersint, pateat. Ille haec verba à sextâ conjugatione descendere ostendit, qvodqve Perfectum, Plusqvamperfectum, Aoristus primus &Futurum eâdem ratione conjugentur. Tria ergo tempora restant in Indicativo, scilicet Praesens, Imperfectum &Aoristus secundus. Jam? Imperfectum &Aoristus secundus eandem terminationem &flexionem habent. De tribus temporibus non nisi duo supersunt, qvae facilis sunt conjugationis, praeterqvam quod Aoristi passivi Verborum Barytonorum omnem illam difficultatem tollant. Probat hoc exemplo verbi τίθημί; non enim nisi figurativam vel terminationem cujuscunqve Aoristi respicere nosjubet. Quando enim Aorist. a. Passiv. ita conjugatur, ἑτύπην, ἑτύπης, ἑτύπη, annon eâdem ratione in primo verbo Anomalo, Aoristus 2. Indicativ. conjugatur ἔθην, ἔθης, ἔθη; &in secundo verbo ἔστην, ἔστης, ἔστι; &in tertio ἔδων, ἔδως, ἔδω. Nulla hîc mutatio nisi figurativae. In quarto ἔφυν, ἔσυς, ἔφυ eadem ratio conjugationis est, qvae in primo; nisi qvod figurativa qvartae conjugationis appareat loco figurativae primi verbi. Qvae cum non ita distinctè &secundum analogiam vulgo doceantur, frustra haec memoriae inculcari qveritur Faber. Cum haec memoriâ firmiter teneret filius, in diversis reduplicationis generibus exercuit; vespertino ac matutino tempore verba in Mi &contracta, omnemqve Grammaticam repetit, qvae adeò ad unguem norat omnia, utsaepè inter lusus cantillando illa profunderet. Oblectabat se puer sono linguae Graecae, qvem illesvaviorem in hâc qvàm in Latinâ linguâ jam tum eâ aetate sentiebat. Qvod pueri judicium miratus Pater, confirmavit ejus sententiam. Non est, inqvit ille, in Graecâ linguâ vel strat, vel crat, vel qvit, vel brant, vel trant, vel mit, vel put, vel git, qvae terminationes in verbis Latinis occurrunt.