# Polyhistor. Vol. 1 440

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1, DE CURRICULO SCHOLASTICO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/440
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/440

Non sufficit, idoneos admovere juventuti Magistros, sed constitui debent, qvi totius rei scholasticae curam habeant, idonei Ephori; in qvibus plerumque peccatur: Solet enim haec cura Sacri Ordinis Viris demandari qvi non omnes aeque iis sunt doctrinis exculti, ut de re scholasticâ rectè statuere possint. Etsi enim pietatis praecipua qvidem ratio habenda est, tamen & linguae, & artes, qvae in Scholis tractari debent, non minori curâ excolendae sunt. De Censurâ ingeniorum nihil dicam: vix enim à nostri seculi moribus impetrari illud potest: qvanquam multae sunt virorum gravissimorum de hoc defectu qverelae, multorum desideriis illud quaeratur. Videatur Calixtus Oratione de rectâ juventutis institutione & Praeceptorum officio Mechovius Hermath. tract. I. cap. 3. n. 13. Legiqvoque eâ de re potest Jeremias Holtzlin, Holsatus, doctissimus ille Apollonii Commentator, in eleganti dissertatione, cui titulus, Hexaëtiae Scholica, Dortmundae An. 1625. impressâ, ubi curam hanc Republicâ dignam esse ostendit, & emendationem Scholarum feriò optat. Curriculum Scholasticum non aeqvis intervallis definitur. Ac sunt sanè ejus laxiores & ampliores termini constituendi, qvoniam ingeniorum non est aeqvalis conditio. Tempora ergo ita ponenda sunt, ut tardiora ingenia cum caeteris eodem stadio ad metam pertingere possint. Sunt, qvi nimis ampla spatia; sunt qvi brevia nimis & angusta praescribunt. Ramus, Freigio teste, Philosophiam cum Eloqventiâ ita conjungendam censuit, ut cum puerum septimo anno acceperit, anno decimo qvinto aetatis perfectus Philosophus sit, & jam aptus ad Rempublicam: Qvod nec privatâ nec publicâ informatione effici potest. Etsi enim id scientiis addiscendis tempus sufficere videatur in ingenio excellentiore, non erit tamen ad rempublicam & publicam functionem aptus, judicio practico, qvod in illam aetatem non cadit, destitutus, nisi forte in speciem & pompam aliqva suscipiantur. Qvod si enim moralis & civilis doctrinae non est idoneus auditor Juvenis, è sententia Aristotelis, qvomodo ille in vitâ exercebit? Michaël Neander, Vir doctissimus, & multae in informandâ juventute ἐμπειέsας, Germanicâ linguâ consilium de informandâ juventute edidit, Islebi Ann. 1583. in octavo editum, in qvo ille monstrat, qvomodo puer à sexto aetatis anno ad 18. pietate, linguâ Latina, Graecâ, Hebraicâ, Artibus & universâ philosophiâ institui possit. A sexto anno usque ad initium noni puerum exerceri vult legendo in utraque linguâ, Germanicam & Latinâ: cui usui adhibendum suadet Compendium Grammiticae Philippi, ut simul cum literis ejus libri usum familiarem sibi faciat. Anno nono ad compendium Grammatices & regularum ac exemplorum explicationem manuduci, in vocabulis sententiisque brevibus de virtutibus & moribus, dictis scripturae, ediscendis exerceri vult, interjectis aliqvot proMusicâ & Calligraphiâ horis.

---

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor.
