Latin
DE CURRICULO SCHOLASTICO
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1 441
Unproofread scanNot analysed yet
Decimo anno Melanchthonis Gramaticam parvam unà cum Syntaxi puero explicat, in declinationibus, conjugationibus, formationibus casuum, temporum, per continuas interrogationes ac responsiones exercet, expositionem locutionum Latinarum &formularum orditur, qvas è Cicerone, Plauto &Terentio in hunc usum collegit, qvibus erudita lingua Latina, adeoque omnia argumenta, de qvibus in communi hominum vitâ sermo institui solet, non spernendo invento continentur, ac seorsim à Neandro editae sunt: atque ex iis, ubi memoriae mandavit, Themata pro versione proponit. E Grammaticâ &Nomenclatore repetitiones crebras instituit, &hanc telam undecimo qvoque anno pertexit. Duodecimo anno Autores Latinos, Ciceronem, Terentium, Virgilium, Ovidium illi exponit, hinc phrasium sententiarumque excerpta colligere jubet, &ad Prosodiam &versus scribendos manuducit. Tribus seqventibus annis Graecae linguae rudimenta &autores orioribus jungit, eâdem ferè methodo procedendo, ut in linguam Latinâ; Cui fini etiam locutiones Graecas eodem qvoque ordine, secundum tria causarum genera, ut in linguâ Latinâ, collegit, aliumque libellum de re poëtica Graecorum, ad exercitationes poeticas in Graecâ linguâ instituendas edidit. Anno 16. Hebraeae linguae rudimenta superioribus addit, &demum 17 &18. anno per Dialectices, Rhetorices, Physices, Chronologiae, Ethices, Geographiae compendia circumducit, atque ita ad Academias illum suum discipulum ablegat. Qvâ in methodo tempora, qvae studio Grammatico impenduntur, nimis protrahuntur, antequam ad lectionem autorum admittatur puer: nam ex usu &lectione suppleri defectus Grammatices majori cum fructu possunt. Deinde in exercitationibus Rhetoricis parcior est, qvam velim: cui plus ego temporis impendendum existimaverim. Jeremias Holtzlin, cujus suprà mentio facta est, curriculum paululum angustius discipulo suo definivit, sex scilicet annos, à septimo aetatis anno usque ad decirnum tertium, unde &Hexaëtica Scholica inscripsit. Ac qvoniam tota informatio tribus actibus continetur, qvorum primo via ad Grammaticam munitur; secundo ipsa Grammatica cum orationis illius autoribus traditur; tertio his Graeci sermonis, nec non Dialecticae &Rhetorices studium adjungitur; idcircò de his ipsis ordine agit, praemittens tres evasi canones generales, qvorum primus est in tradendis artibus progressum esse instituendum à facilioribus ¬ioribus, ita ut semper priora posterioribus facem praeferant: Secundus est, Plus diligentiae &temporis conferendum ad finem, quam ad ea, qvae ad finem: Tertius, cum finis sit mensura eorum, qvae ad finem, qvicqvid ad eum non pertinet, omittendum esse. Posterius verò cum priore comparatum semper finis rationem induere atqve ita non solùm artes totas alias aliis esse ὀπηρετικας, ut tradidit Aristoteles, sed artium etiam partes alias aliis inservire, &promde alias qvodammodo ὑπηρίτεῖν, alias ἀρχιτεκτονικὰς esse. Primùm ergo hic diligentiam in syllabis rectè colligendis impendi, ac simul ad pingendas iiteras pueros manuduci vult: Calligraphiam enim vehementer laudat.