Latin
442.5 to 442.6
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1 442.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Cum hoc labore aliqvid Ovidiani carminis jungendum esse existimat. Tertio actu, qvi Graecae linguae &Dialectices Rhetoricesque cognitione illi absolvitur, similiter Graecam Grammaticam rudem &inchoatam primùm reqvirit, qvam altera excipit postea plenior. Eam duplicem qvoque ille habet, unam prosaicam, alteram metricam. Illa communem linguam tradet; haec dialectos, qvibus poëtae utuntur, de qvibus multa immiscet erudita: Fuit enim Graecae literaturae peritissimus, ut commentario in Apollonium ostendit. Qvae de Dialecticis porro apud illum habentur, Rami Scholam sapiunt, cujus ille partibus addictior fuit. In Rhetoricis variationem per figuras &Aphthoniana progymnasmata commendat; atque ita discipulum suum anno decimo tertio ad ἐγκυκλοπαιδείαν totam aliasque scientias ablegat. Verùm praestat, ut jam ante dixi, in Scholis publicis non tam breve spatium praestituere, qvò pertingere omnes scopum sibi praefixum possint: Nam Holtzlini consilium privatae, qvam publicae informationi, aptius videtur. In tota hâc Scholarum Oeconomiâ adornanda miram industriam, ut jam suprà diximus, Johannes Sturmius ostendit, cujus consiliis pleraeque per Germaniam Scholae institutae. Scripsit is primo librum de Ludo literario rectè aperiendo, quo generatim de re scholasticâ egit, &in certos ordines labores scholasticos distinguit. Incipit à postremo ordine, qvi ipsi nonus est.