# Polyhistor. Vol. 1 447

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1, DE CURRICULO SCHOLASTICO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/447
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/447

Postmodum ipsa praelectio hâc methodo procedit, ut I. summa futurae lectionis luculenter linguâ notiori proponatur. a. Lectio sequatur distincta & perspicua, probè observatis commatis & punctis. 3 Expositio seu interpretatio ipsius textus. 4. Textus relectio & repetita interpretatio. Terentii sex sunt Comoediae: singulis hebdomadibus unam praeceptor absolvit, fingulis diebus, imò singulis unius diei horis actum totum, ut fabulae tractus cohaereat & intellectui sistatur. Praeceptor primò legit periodum integram, deinde commata istius periodi denuò legit, & germanicè interpretatur, ad sensum solum, non ad constructionem respiciens, atque ita ad finem actus. Qvae prima Terentii praelectio nihil aliud praestat, qvàm ut discipulus 1. Latinè legere discat, 2. summam & sensum totius autoris imbibat. Atque ita sex hebdomadibus totus Terentius absolvitur, bis terve in unâ horâ uno actu repetito, & die Saturni, pluribus horis, tota Comoediâ. Nihil verò hactenus de Grammaticâ discipulus audivit. Alteris sex hebdomadibus Terentius denuò ab initio ad finem eodem modo exponitur; sed circa finem matutinae assumit Praeceptor libellum Paradigmatum, & primò ad conjugationes se confert, praelegit conjugationem primam activam, unà cum interpretatione singularum personarum saepissimè, seqventibus diebus caeteras conjugationes, depromptis ex auctore exemplis, qvae similiter flectit, additâ singulis germanicâ significatione. Tum passivae conjugationes praeleguntur eâ cautelâ, ut passiva non exanalogiâ formentur, sed è solo autore petantur. Hinc praelegit paradigmata declinationum per intervalla secundum earum ordinem, exempla ex autore adduntur ad singulas declinationes, prout se obtulerint, citra interpretationem casuum germanica. Interim ad finem tendentibus hebdomadibus, discipulos tentat praeceptor, num in conjugationibus & declinationibus prompti sint? respondebit verò discipulus omnia è libro. Tertiâ vice aliis sex hebdomadibus, dum Terentium repetit eodem modo horis matutinis, pomeridianis Gramaticam proponit, exemplis ex autore desumptis, ita tamen, ut ad Syntaxin nondum accedat. Dehinc applicationem praeceptorum Gramaticae hoc modo instituit. Horâ primâ diei scenam unam Terentii integram exponit, sparsim faciliora nomina & verba explicat. In caeteris horis scena examinatur accuratiùs, qvoad verba solùm, diductis exemplis per verbi accidentia: ubi discipuli ipsi libros Gramaticos unà cum Praeceptore inspiciunt. Altera die seqvens scena hoc modo examinatur, qvoad nomina observato ordine substantivorum & adjectivorum. Tertiâ die pronomina, inde adverbia &c. cum suis accidentibus, ut Gramatici vocant. Hinc Praeceptor incipit conjungere verba & nomina, & integras phrases ex autore deducit per conjugationes, substantiva cum substantivis, adjectiva cum substantivis &c. ut, Facio illi injuriam, facis illi injuriam, facit illi injuriam &c. idque exercitium per aliqvot hebdomadas continuatur. Hanc ratione Comoedia una intra mensem circiter absolvitur, ut horam matutinâ autoris textus exponatur, in caeteris Gramatica potissimum tractentur. In tali exercitio declinandi & conjugandi detinet discipulumusque ad qvartum mensem, à tempore tertium inchoati Terentii, seu inchoatae Gramaticae in caeteris qvoque Comoediis. Tum ad genuinam vocum significationem, speciem & figuram deducitur, ad praeterita & supina, &c. exceptiones in Gramaticis.

---

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor.
