Latin
448.1 to 448.4
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1 448.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Postqvam jam Etymologiam universam cum praecipuis exceptionibus tenet, ad Syntaxin accedit, qvae ipsi jam qvasi sponte fluit è copiâ vocum, phrasium, scientiâ flectendi, conjugandi, declinandi, derivandi, componendi. Tum jubetur ipse discipulus Terentium legere &interpretari, auscultante praeceptore &monente, si ovid erraverit; tum è Latina in Germanicam transferre, atque ita totum in succum &sanguinem poterit convertere. Qvod intra anni spatium comodè effici posse, Autor ille testatur. Sed erunt fortassis, qvi leve qvid existimabunt, intra anni tempus eò usque in Latinâ linguâ progredi: praesertim cum Scioppius in Praefat. Grammaticae Philosophicae tantùm post nominum verborumque declinationes memoriae mandatas, se è qvotidiana Latinè loqventium consuetudine, sex mensium intervallo profecisse dicat, ut, qvicqvid usus ejus aetatis posceret, enunciaverit; cum hi Terentiani auditores latinè tamen loqvi toto anno non didicerint. Qvi hoc objiciunt, meminerint, plus esse in qvotidianis colloqviis ad linguam discendam efficaciae, qvàm in qvâcunque informatione aliâ: secundas tamen à primâ hae maximèqve naturali methodo tenet illa, qvae è lectione autorum procedit. Et in Ratichiana tamen illa methodo, primis illis lineamentis benè è Terentio ductis, juncta simul arte Gramaticâ, facillimus deinde ad eaetera progressus fuit. Illi certè longè praeferenda est, qvae vel è Januâ Comenii, Patrum Hibernorum, Mercurio Scioppii, Portulis, Atriis simile qvid promittit. Nihil solidi è scopis illis dissolutis diicitur, in qvibus nulla est compositio, plena barbarismis omnia. Sermoni studendum est, qvi non meris enuneiationibus, sed nexu periodico decurrere debet: qui, etsi à puero primùm non capitur, per consuetudinem tamen animo auribusque inhaeret. Esermone ergo simplici qvidem, sed rectè suis particulis juncto, potiùs nomina verbaque discendasunt, si illa sic nuda pueris proponere nolumus, quod primâ aetate sufficere possit. Quâcunque ergo ratione emendentur vel Comenii vel alterius Januae (nam in illius Januâ multa talia emendari voluit V. Cl. &amicus noster optimus J. P. Titius) non possum à me impetrare, ut earum usum in Scholis probare possim. Quorsum enim opus, ad lacunas confugere, cum purissimos habeamus fontes? Si vocabulorum res agitur, illorum cognitio velultrò è lectione nobis occurret, ut non sit magnopere de iis laborandum. Deniqve ut vel culinae, vel opificiorum gratiâ istâ farragine pueros maceremus, nulla nos necessitas jubet. Talium rarus in sermone civili usus est. Legaturtamen eâ de re Vis Cariss. J. P.