Latin
DE CURRICULO SCHOLASTICO
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1 451
Unproofread scanNot analysed yet
Superiorum temporum memoriâ Jobannes Rhenius variis libellis non malè de re Scholasticâ meritus fuit, cujus Paedagogia seu Methodus Institutionis puerilis consilia non pauca exhibet. Qvi novam methodum, de qvâ nos qvoque suprà, excogitavit Job. Joachimus Beccherus, ab isto invento suo non tam amplos sperare fructus potest. Etsi enim ingenium illi non deest, &ad linguae notitiam grammaticam, ac dissertationes extemporales instituendas, non inutilis labor est, latinè tamen, nec grammatitè solùm sed &eleganter, dicere scribereque cupientibus parum proderit. Non juvat sola verborum &rerum copia, nisi adsit prudentia, qvae delectum instituere doceat, qvod ex istâ vocabulorum farragine, ut ut bellè ordinatâ, non facilè disci potest, nisi maturem ex Autoribus idoneis illam facultatem hauriamus. Qvin potiùs dato pignore certare ausim, puerum methodo Beccherianam informatum, totum siccum &enervem in omni compositione suâ fore, plusque ex illo invento utilitatis ad viros vel juvenes jam tum omni genere scholasticarum exercitationum subactos perventurum, qvam ad pueros hâc primùm arte crudiendos. Vocabula per derivationem &terminationes disci citius posse, uti Beccherus vult, nemo qvidem negaverit. Sed ego potius Oratorem qvam Grammaticum formare malim. Consultius ergo erit, vocabula sub locis generalibus, qvales Bentius praescribit, disposita secundum cognationem, differentiam, contrarietatem, adjuncta &c. puerum discere, magno postea usui in amplificarione futura, ubi qvaedam scribenda sunt; ductu tamen antiqvi autoris. Etsi enim hunc usum in phrasibus bonis, alphabetico ordine congestis, qvaerat Marc. Frid. Wendelinus in memoriâ Rudolphi filii, neque ejus causae nullae sint; tamen à boni autoris verbis