# Polyhistor. Vol. 1 452

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1, 452. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/452
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/452

è Scholis non exeant, suae sententiae luffragantem laudans Sturmium, qvi tamen anno 15 scholastica studia absolvit, & altero loco sub illo annorum numero Academica fortè studia comprehendit. In Antescholanorum informatione veterum mores à nostris discrepant; quibus, cum in linguis non multùm laborandum, statim ad rerum cognitionem convertere se potuerunt. De his multa Qvintilianus, qvi ne infantiam qvidem ipsam cessare à literis vult. Nostri in formandâ voce, legendo, scribendo, primis pietatis rudimentis, vocabulis Donati, quae vocant, tirociniis tempus hoc consumunt, qvibus rectè qvidem Mechovius Tabulas Geographicas jungi posse existimat. Vossius historiam sacram & civilem per imagines illis qvoqve inculcari suadet. In Scholasticis primum septennium in παιδείᾳ τῶν ἐγκυκλίων & in ταῖς λογικαῖς τίχναις, alterum in humanitatis, Dialecticae studio ac initiis Philosophiae transigi vult. Hîc primùm de Grammaticae informationis ratione tenendâ, de exercitus Grammaticis, de Graecae linguae rudimentis, Musicâ, Geographiâ, Poeticâ, Historiâ universali, Chronologiâ, quantum satis est, posterioribus annis dilcenda praecipit. In altero septennio Grammaticae elegantioris cultum, Terentii & Epistolarum Ciceronislectionem, exercitia tam Latina quàm Graeca ex autoribus optimis Latinis & Graecis, Poëtarum non lectionem solum, sed & imitationem accuratiorem, per varias metaphrases aliaqve exercitia, Eloqventiae themata ad orationum Ciceronis ductum adornanda, Historiae plenioris studium, Mathematicarum disciplinarum elementa, denique Dialecticam compendiariam commendat; atque sic è ludo suo emancipatum Academiae tradit. Qvàm benè cum Republicâ ageretur, si lentis illis modestisque gradibus primùm ad Academias, & ab illis ad cathedras, tribunalia & subsellia procederemus. Sed volatica hodie omnia sunt & superficiaria, cum plurima pars j uvenum solam ostentare sueciem, quam solidam praestare eruditionem, malit; Qvô fit, ut propediem barbaries omnia occupet, & ubique improbitas & ignorantia triumphet. Si qvis in his rebus paululum curiosior est, is caeteros, qvi super hoc argumento scripti sunt, libros adeat, diligenterque, in quibus conveniant vel discrepent, notet. Sua enim cuique inventa & cogitata sunt; qvae inter se comparata, utilitatem non exiguam afferent. Legi possunt, qvae aliquot tomis cum Sturmianis illis junctim prodierunt, aliique seorsim editi, de quibus jam suprà plura diximus. Hic de studiorum non solùm, sed & morum regimine, de legibus scholasticae societatis, pluribusque aliis explicatè agitur, quae ab instituto nostro sunt aliena.

---

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor.
