# Polyhistor. Vol. 1 454-2

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1, DE CURRICULO ACADEMICO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/454-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/454-2

vel in Scholis publicis benè institutis ad eos aetatis annos adolescentes detinent, ut & eruditione & judicio firmati, non facilè vel pravis malorum suggestionibus vel suâ ignaviâ se abduci patiantur. Nisi forte iis sint obibus instructi Parentes, ut prudentis ephori uti operâ possint. Qvo ii, qvi excellentioris ingenii sunt (ii enim ad lapsus proni) maximè indigere videntur. Adeat ergò Academiam Adolescens, sed tum demum, ubi studium Scholasticum feliciter emensus fuerit. Nisi enim haec studia in Academiam intulerit, rudis hinc stipesque redibit, qvibuscunque etiam phaleris titulisque ornatus.

---

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor.
