# Polyhistor. Vol. 1 455

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1, DE CURRICULO ACADEMICO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/455
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/455

Nam sanè, qvi Olim truncus erat ficulnus, inatile lignum, nunc non repentèfiet Mercurius. Et verò ipsa studia scholastica ne nunc qvidem seponere debet, sed summâ perficere diligentiâ, cum iis per totam vitam praesidiis qvocunque in genere niti possit. Nemo enim unovam fuit, qvem his studiis operam dedisse poenituerit; plures fuere, ovi neglectum eorum nimis serò doInerunt. Ac videmus sanè omnes illos, qvi philosophiae humanitatisque studia in Facultates intulerunt, maximos fecisse in iis progressus, atque primas occupasse, cum eorum rudes ne qvidem in tertiis subsisterent. Est qvoque per se stultum ad metam tendere sine viâ, qvam illastudia currenti substernunt: neque qvicqvatu sani verique vel in Jurisprudentiâ, vel in Medicina, addo & in Theologiâ, qvatenus rationi subjicitur, sciri potest, nisi ex iis fontibus, è qvibus illi rivi defluunt, hauriamus. Primùm qvidem Graecae Latinaeque linguae diligentior cultura, sine qvibus muta ac elinguis penè est omnis doctrina, cum primo anno institui in Academias deberet, nemo est, vel paucissimi, qvi ad eas respiciat. Ethis tamen fulcris niti, his qvasi pedibus ingredi, plus dicam, his alis volare debemus. Qverebatur jam suo tempore Johannes Caselius, magnus in solidâ doctrinâ suo tempore Hercules, de hâc in Academiis socordiâ & negligentiâ: Nam in eleganti illo libello, qvi Νεος καὶ Πρσὸ δάσκαλος ab illo inscribitur, narrat, qvomodo se Juvene in Wittebergensi Acadernia Vitus Vinsemius, Georgius Cracovius, Philippus Melanchthon; in Lipsiensi Joachimus Camerarius, Gregorius Bersmannus Historicos ac Poëtas Graecos magnâ ingenii ubertate interpretati fuerint. Viveret ille & veniret nunc in Germaniae Academias, & in Graecâ linguâ plerosque obmutuisse, in Latinâ balbutire, seculine dicam an magistrorum vitio, deprehenderet. Donarem Graecam; sed in Latinà linguâ & eloqventiâ tantam passim regnare ignorantiam, qvis non indignetur? Et verò omnis illa Eloqventiae facultas saltem ex Latinis Autoribus, si Graecos fastidias, haurienda est. Qvid enim vel Germanicâ linguâ loqvetur Orator sacer? qvid in subselliis Senator? in aulis Legatus? nisi eloqventiae lineamenta ex optimo magistro disertissimo illo Romuli nepotum duxerit. Consultus aliqvando, qvâ viâ ad eloqventiam sacram iretur; rectius respondi, si qvis Ciceronis Orationes legeret relegeretque saepius: Illi me albis dentibus riserunt, ut indigna & absurda locutum; Sed viri docti satis intelligunt, qvid ego senserim: non posse scilicet artificia etiam in oratione sacrâ melius, qvàm è summo in eloqventiâ magistro disci.

---

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor.
