Latin
456.5 to 456.6
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1 456.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Ne verò quis existimet, dum Logicam adeò Tironi Academico commendo, me illum in Cathedras novum Sophistam detrudere, qui perverso nunc in Academiis more, puris de rebus disputationes miseras &jejunas instituat, quarum ille ignarissimus est. Pestis illa juventutis est, &tamen ille mos nunc ita invaluit, ut suum officium facere non credantur Doctores, nisi disputatiunculis nugatoriis omnia subsellia perstrepant. Sunt, qui loco lectionum, quibus principia ipsa explicari debebant, disputationes instituant inter tirones, ridiculo profectò ac inutili consilio. Qui mihi fidem non habebunt, habeant Caselio, praeclaro his in rebus judici. Ita ille insuo Νέω καὶ Πργδιδασκάλῳ: Hoc studium divinum (Logicum intelligit) magna diligentia colendum judico; nec minus verò privatim, quàm publicè: Sed disputationes tironum non minus mihi ridiculae sunt, quam instructa acies gruum &Pygmaeorum, de quâ Poëtae fabulantur; ac malè novitiis consulunt, qui eos in acie disputationum collocant, quasi egregia facinora designaturos, qui nec clypeum tenere, nec hastam vibrare, ac ne pedibus quidem firmiter consistere valeant; quinii disputationum spectatores, disputantium auditores frustra ferè opinor sint.