# Polyhistor. Vol. 1 457

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1, DE CURRICULO ACADEMICO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/457
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/457

Ut sine materiâ & instrumento ne tugoriolum adifices, ita sine doctrina & certo de rebus conferendi modo eruditum sermonem nullum instituas, atque institutum ab aliis ne quidem satis intelligas. Non est enim, ut vel in sutoria puer momento magistrum aequet: nec hic ferat illum sibi obloquentem in arte tam vili: quin dicto sibi audientem esse jubet; interrogandi fortè ei potestatem faciat, si humanior sit. In paulò honestioribus diu docent, diu exercent alumnos; nec iis judicii partes insimas permittunt. Sunt profectò adolescentum opiniones nihil aliud, quam vigilantum somnia. Res enim ipsas nec oculis nec animo viderunt; mens in ea aetate imbecilla, usus rerum nullus. Hoc igitur efficitur, ut ab initio de rebus non cognitis, nulla explorata ratione controvertentes, ad veritatem nunquamperveniant; sed vel semper, quicquid sit, de quo agitur, animo haereant, & à quovis facilè huc illuc, non jam rationibus, sed verborum flabellis impellantur, aut opiniones, vel ab aliis acceptas; vel à se excogitatas, ita mordicus teneant, ut nullis rationibus, quantumvis certis & evidentibus, ab iis se dimoveri patiantur, sed valeant etiam volubilitate. linguae tueri. Dum enim non tacent, etiamsi ad rem nihil dicant, se superiores esse & ipsi existimant, & habent sui similes, qui assentiantur. Debet & inter studia παρασκιναστικα suus mathematicis nonnullis disciplinis locus assignari, praecipuè Arithmeticae & Geometriae, quae ingenium ita acuunt, ut cos ferrum: Logicae doctrinae vel ideo subsidio est, quod ars demonstrandi nullis aliis exemplis quam geometricis pleniùs declarari atque ob oculos poni possit. Animum quoque in rebus apprehendendis certiore viâ ducit, ut non facilè ad falsa declinet. Sunt enim in multis rebus nescio quomodo απάιδευτοι & ἄναίτιοι, qui planè ἀγεωμέτρητοι sunt, ut pueriles saepe errores & cuivis palpabiles prodant. Quantam haec studia efficaciam in ingeniis excitandis habeant, testatur Caselius in libro modo laudato: vidi, inquit, quos stupidos diceres, tanquam è profundâ voragine emersisse, praesidio Geometria. Numeris quantum tribuerint veteres, nemini incognitum est, & eo in loco pluribus persequitur Caselius. Historiae tanta ad omnem doctrinam utilitas est, ut sine illâ nihil planè effici possit. Ejus plenior cognitio habenda est, non tam illius, quae Politicae fundamenta substernit, sed & illius, quae ad Theologiam, & ad omnes scientias manuducit. Historiae omnia penè debemus, quae sciri possunt: nam qui ἰστορούμενα cujuscunqve doctrinae accurate novit, plus omnibus in illa magistris sapit. Eâ de re pluribus egimus lib. 1. ubi de fructu Historiae literariae disseruimus. In his se disciplinis exerceant juvenes, his illi studiis incumbant, atqve ita incumbant, ut ex earum fontibus non tanquam canes è Nilo hausisse videantur. Et illae qvidem omnibus, ad quodcunque se vitae genus verterint, exhauriendae sunt.

---

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor.
