# Polyhistor. Vol. 1 458

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1, DE CURRICULO ACADEMICO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/458
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/458

Qvi Theologiae, qui Jurisprudentiae, qui Medicinae operam daturi sunt, praeter haec, in Metaphysicis, Ethicis & Politicis, Physicis, non levi industriâ versari debent; Sunt enim illae quasi radices, è quibus caeterae propullulant, ac in ramos fructusque diffunduntur. Est verò in illâ palaestrâ aliqvot annos sudandum, donec firmo latere lacertisque validis in majori te theatro athletam sistere possis. Non possum probare illum, qui passim in Academiis viget, morem, qvo tres quatuorve disciplinae intra anni tempus levi aliquâ percuriatione absolvuntur, specioso Pansophiae titulo. In quibus suscepta tumultuaria opera sufficere videtur ad Facultates, ad qvas illico transitus fit. Et hi qvidem omnino praemeditati ad eas accedere sibi videntur, satis se jam Philosophiae praesidiis instructos rati, cum aliquot in singulis disciplinis vocabula memoriâ comprehenderint. Nam sunt, qvi & hanc operam nimis sibi molestam aspernantur, & statim supervacaneo hoc ac inutili studio relicto ad metam properant, ne qvid temporis sibi pereat, vel cathedram sacram vel Reipublicae subsellia occupaturis. Quo fit, ut, cum imperiti vel semidocti ubique primas teneant, verè doctis ac prudentibus vix in tertiis subsistere liceat, aut illi aeternùm exulare jubeantur. Qvid hinc Scholis, qvid Ecclesiis, qvid aulis expectandum sit, facilè prudentes intelligunt; nam barbaries tandem, exclusa in perpetuum verâ sapientiâ, dominabitur. Paulatim etiam in hos mores publicâ & regiâ via itur, dum honorum gradus, quondam adeò sanctè habiti, & in eos tantum collati, quos ardens ad aethera virtus evexerat, nunc quibusvis, qui vix prioribus labris degustarunt doctrinam, quam profitentur, uthas ostentent ad populum phaleras, suspenduntur. De Gallicarum Academiarum moribus vide, qvae Menagius scribat epistolâ illâ, quam Amoenitatibus suis Jucis praemisit: Bene hodie, inquit ille, cum Jurisprudentiâ ageretur, si ejus studio triennium, ut aetate Cujacii, impenderetur. Sed, ô tempora! ô mores! non triennium, non trimestre tempus, vix triduum ei impenditur. Ciratis equis uno die urbem Aureliam petunt Juris Candidati: altero, Licentiatus, qvod vocant, ibi gradum sumunt: tertio, Juris Consulti Lutetiam redeunt; ut, qvod joco olim de se Marcus Tullius, triduo se Jurisconsultos profiteri seriò velle videantur: Advocati quarto die fiunt: quinto, veniâ aetutis à Principe impetratâ, (quâ indulgentiâ nihil perniciosius esse contendo) Judices sine legitimo examine facti, ae fortunis, de vitis hominum judicant. Reipublicae tam noxium morem à Petro Seguerio, Franciae Cancellario, Guillelmo Lamonione Senatus Principe, Dionysio Talonio, Achille Harlao, Hieronymo Bignonio, Regiis Triumviris, pro eo, qvo in Rempublicam flagrant, amore, brevi emendatum iri speramus, quotquot sumus, qui notitiam boni & aequi prositemur. Ino emendare jam coeperunt: Audio enim Principis decreto & consulto Senatus statutum nuper fuisse, ne quis in posterum ad Licentiatus gradum, sine qvo nemo Advocatus fieri potest, certè non debet, pervenire possit; nisi qvi annum integrum in Academia celebri Juris studio posuerit: utque nemo, wisi nist qui qvadriennium in foro versatus, voce aut scripto juverit Clientes, (est enim Ordo Advocatorum seminarium omnium Magistratuum) Judicum consortio adjungatur.

---

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor.
