Latin
DE BIBLIOTHECARIIS ET NOTITIA
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1 46.6
Unproofread scanNot analysed yet
Dispi de Daemonum Angelorumque nominibus, Maderum de scriptis &Bibliothecis Antediluvian: Schotanum in Bibliothecâ Hist: Sacra de primmund. aetat. p. 83. &seqq. Heideggerum in Historiâ Patriarcharum Exerc. 10. ubi νοθεία fragment: quod Scaliger ad Eusebium perduxit undecim argumentis ostenditur. Memorantur autem libri ab Enocho scripti diversorum argumentorum. Est Propheticus, est &Physicus, qvem apud Aethiopes in Regno Reginae Sabae extare Abyssinâ linguâ testatur Genebrandus Chronol. p. 14. Guilielmus Postellus, in libro de Originibus seu de variâ &potissimùm Orbi Latino incognitâ aut inconsiderata historiâ, in qvo totius se Orientis mysteria proditurum minatur, super Noachi &Henochi libris, sed ipsi non inspectis, ex interpet. Sacerdotis Aethiopis, novas &inauditas sententias fundat.