# Polyhistor. Vol. 1 46.6

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1, DE BIBLIOTHECARIIS ET NOTITIA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/46.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/46.6

Dispi de Daemonum Angelorumque nominibus, Maderum de scriptis & Bibliothecis Antediluvian: Schotanum in Bibliothecâ Hist: Sacra de primmund. aetat. p. 83. & seqq. Heideggerum in Historiâ Patriarcharum Exerc. 10. ubi νοθεία fragment: quod Scaliger ad Eusebium perduxit undecim argumentis ostenditur. Memorantur autem libri ab Enocho scripti diversorum argumentorum. Est Propheticus, est & Physicus, qvem apud Aethiopes in Regno Reginae Sabae extare Abyssinâ linguâ testatur Genebrandus Chronol. p. 14. Guilielmus Postellus, in libro de Originibus seu de variâ & potissimùm Orbi Latino incognitâ aut inconsiderata historiâ, in qvo totius se Orientis mysteria proditurum minatur, super Noachi & Henochi libris, sed ipsi non inspectis, ex interpet. Sacerdotis Aethiopis, novas & inauditas sententias fundat.

---

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor.
