Latin
461.5 to 461.6
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1 461.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Major tamen in virtutum lineamentis maturè ducendis etiam hic diligentia impendi debet &potest: Etsi enim privatae sortis homines talia ad maturiorem aetatem referunt, Principes tamen, qui in juventute laepè Reipublicae clavo admoventur, earum simulacra animo infixa habere debent; Qvi qvanquam per aetatem absolutam moralium cognitionem habere vix possint, eorum tamen semina è conversatione Virorum sapientum in tenerrimâ etiam aetate non infeliciter sparguntur. Operosus est in ejus rei declaratione Anonymus quidam Gallus, qui elegantem scripsit hoc titulo librum, Amstelodami apud Danielem Elzevirium Ann. 1679. in 8 editum. de I education des enfans &particulierement de celle des princes ou il est montrè de quelTtt le importance sont les sept premieres annees de la vie. Toto libro nihil aliud agit, qvam ut monstret, qvomodo singulae virtutes implantari animis tenellis possint praesertim iis, qui operâ sapientum uti possunt; quod feliciùs in principibus, quam in privatae sortis hominibus, fieri potest. In illâ enim aetate, ait, exiguo labore spiritus imbecilles flecti posse, vel per metum levis poenae, vel per spem exiguae &innocuae voluptatis.