# Polyhistor. Vol. 1 462

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1, Cap. XII. De Paedagogis regia. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/462
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/462

Pudor, Metus, Curiositas, Credulitas quatuor illi ansae sunt, qvibus animi ipsorum tenelli prensari, & ad certum finem duci possint. De singulis ille multa utilia praecepit, qvae velim ego Principum informatoribus vel informatricibus (nam & graves matronae in illâ aetate plus viris possunt) esse commendatissima. Ut ad doctrinam veniamus, eam ego Principis dignitati & genio attemperandam omnino svaserim. Praecipua hîc cura est in Viro & doctrinâ & virtutibus etiam civilibus ornatissimo, tenerae Principum aetati praeficiendo: Nisi forte alium informationi, alium moribus Parentes praefectum velint. Sed tamen & in illo, qui stundiis praeest, omnia illa morum reqvisita abesse minimè debent: Amicè enim illa conspirant, & mutuas sibi operas tradunt. Characterem talis Ephori optimè describit Joannes Schefferus in libello de Generosi nobilisque informariont litetriâ. Diligentissimè hîc discernenda sunt Principum ingenia, sintne φορτικὰ, tardiora vel obstinata. Singulorum indoli attemperandae sunt doctrinae methodi. Pernicia enim & agilia summariâ cognitione per intervalla sine morosâ assiduitate informanda & velut in cursu per lusumi jocumque propellenda sunt; tardiora & moderatiora pleniore viâ per doctrinarum adyta circumduci possunt, ita tamen, ut taedium omne evitetur. Primum est linguarum studium. Hîc si velint Principes, cum deesse illis opes & subsidia non possint, compendiosiore viâ quam privatae sortis homines procedere possunt. Conversatio & colloqvia crebra hîc facilè, qvam velint, linguam qvam commodissimè illis instillaverint. Equidem, inqvit J. Pastorius in Palaestrâ Nobilium cap. 2. quod de collegiis, in quibus domestici omnes non aliâ linguâ quam Latinam uterentur, & ego alibi, & aliiante me monuere, id à nemine citius, quam à nobilibus (quanto magis à Principibus?) dari posset effectui: quippe qui facillimè omnium sumptum eum facere ac sustinere queant. Et miror de tali instituto in locis ad rem eam oportunis non cogitari diligentius, neque inter tot viros magnificos, & ad pia alioquin opera propensos, reperiri aliquos, qui tale velut Latium extra Italiam fundare, si non pro vulgo, saltem pro nobilibus pueris, aggrediantur. Disseruimus eâ de resuprà cap. 9. è mente Gallici autoris prolixiùs. Nunc verò ubi illa desunt subsidia, vulgari viâ etiam principibus incedendum est: Qvâ vix tamen tantum proficient, ut vel loqui vel scribere expeditè Latinam linguam possint. Neque ego id valde reqviram, cum & temporis multum hîc impendendum sit, & Principi sufficere possiut, si liguam accuratè intelligat, quod multâ autorum lectione impetrari

---

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor.
