Latin
Cap. XII. De Paedagogia regia
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1 463
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. XII. De Paedagogia regia. trari facilè potest. Nam styli exercitio, ut quis emendatè scribat, triplo majus tempus impendi debet, quam si solâ linguae intelligentiâ quis contentus esse velit. Fortassis &hîc audiendos quis existimet, qui linguam &scientiam simuldisci volunt, quo sibi invento plaudere prae aliis Comenius visus est: Compendia enim, si usquam, in principibus sectari volent, non per multas ambages circumducendis. Verum Comeniana illa methodus non praestat, quae illa magno hiatu promittit. Mallem ego in nudis nominibus &verbis, secundum ordinem rerum dispositis quamcunque διατύπωσιν, qualem Beccherus instituit, quàm istam Comenianam farraginem: etsi illo consilio parum in tenerâ illâ aetate proficeretur. Nugantur, qvi per chartularum lusum vel bella gramaticalia regularum Syntacticarum usum efformari posse credunt, nam laborem potius duplicant, animosque novis imaginibus onerant. Non alia, quàm per usum, lectionem &colloqvia, compendia linguae etiam hîc haberi possunt. Grammaticis enim praeceptis qui macerare Principem velit, aliàs in tenerâ istâ aetate inutilibus, nae is delirus esset: Neque enim Grammaticus è Principe formandus est, quem neque privatae sortis hominem esse necesse est, satis &absquee minutiis regularum, etiam ipsâ in linguâ doctum &disertum. Linguae vulgares, Gallica, Italica, per lusum jocumque sola disci conversatione Magistrorum possunt. In Autorum lectione ac interpretatione, sed eorum, qui Principi conveniunt, multum poni diligentiae debet. Procul hinc esse debent Gramaticorum &Criticorum tricae. Ne in puerili qvidem aetate negligenda sunt, quae virtutem prudentiamque augere possunt. Seligendae e. g. sunt fabellae Aesopicae, Apologi civilis usus, qvales muiti sunt, eorumque usus in vitâ civili declarandus. Jungi possunt adagia πολίτικώτερα, Emblemata, symbola, sententiae broves &acutae, quarum omnium exemplaquaedam collegit, &velut in gustum dedit, soachimus Pastorius in suâ Palaestrâ Nobilium cap. 5. 6. Si styli exercitium placuerit, moralia, civilia argumenta &historica, quibus πρακτικὸν aliquid subsit, seligenda. Si epistolas malis, fingantur occasiones scribendi super negotio aliquo morali vel civili. Continua earum rerum tractatio, accedente splendore illo externo, animos puerorum etiam in sublimem quendam statum extollit, ut ideas sibi earum rerum formare incipiant, qvae in humiliore fortunâ constitutis, &angustiâ rerum pressis, non facilè etiam per operosa praecepta se ingerunt. Historici omne punctum ferant, praecipuè illi, qui Principum ac Imperatorum vitas scripsere, ac Reipublicae Romanae originem &progressum. In his Praeceptoris industria omnes se in partes versabit, ut illud, quod verè πολιτικὸν est, ex iis exprimat. Principique instillet. Si quae non satis plana videntur &obscura, neque valde ad rem pertinent, ea praeterire securè potest. Memini, inquit Sturmius, me hoc consilium dedisse meis, ut in hujusmodi scopulis facerent, quod boni aratores in semente &messe faciunt, qui spineta &radices arborum altas, &saxa praerupta, arando &metendo praetereunt, si impensa fructum superet: sic etiam illi notent ea loca, quae utiliter in praesenti cognosci non possint.