Latin
DE EXERCITATIONIBUS IN SOLUTA
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1 468
Unproofread scanNot analysed yet
Primum tamen inter haec exercitamenta locum tenet versio è Latinâ in vulgarem linguam, atque ubi maturius judicium est, reciproco labore in Latinam linguam repetita conversio. Praeterquam enim, quod in memoriam ipsa autoris verba revocat, diversitatem utriusque linguae evidentiùs ob oculos ponit, &ad concinnum verborum positum Romanis atque Latinis auribus familiarem manu ducit. Sed tamen aliquo judicio opus hic est, ac difficilior labor ille est, quam si periodos aliquas Germanicas in Latinam linguam tiro converterit. Versionem Thematis Germanici in Latinam ego pro subitu non instituendam suaserim. Non probo illos, qui Historias quascunque vertendas proponit, inter quos est, qui universalem aliquam historiam, per certas pericopas distinctam, phrasibus in margine adjectis, huic fini publicavit. Nunquam aliquod Thema detur, nisi quod è quadam Ciceronis Epistolâ, vel Terentii scenâ, per imitationem confictum. Imitatio illa prima puerilis vel epistolam vel historiolam fingat, è phrasibus Ciceronianis vel Terentianis totam concinnatam: cujus exemplaluppeditavit Schorus in aureolo suo libello de Methodo docendae discendaque Latinae &Graeca linguae; cujus vestigia Magistrum nostrum sequi velim; Eo enim modo phrases in usum converti primum debent. Suadet Maresius Epistolâ Philologicâ 29. lib. 2. ediscendos autores Classicos nonnullos, Terentium, anqua Ciceronis. Nam, inquit, si exemplicausâ quinque aut sex Ciceronis libros firmiter in mente habeant, nullibi in eo deinceps haerebunt: iroqve qvid in Latinis scriptoribus occurret, qvod non intelligant; nec forte qvicquam erit, qvod Latino sermone purè &eleganter exprimere non possint. De qvo postremò tamen, si usus &exercitium non accesserit, ego dubitaverim. Autor est Sturmius in libro de Exercitationibus Rhetoricis, ut Ciceronis Orationes per discipulos dividantur, publicèqve è cathedrâ memoriter recitentur. Ita aliqvos memoriâ comprehensuros, aliqvos ex ipsa recitatione &continuâ auditione fructum ex omnibus illis orationibus habituros. Scripsit post multos alios, qvos suprà laudavimus, Germanica linguâ consilium de Institutione puerorum Vir nunqvam satis laudatus, &maximum Germaniae nostrae decus Boclerus, qvod editum est Argentorati An. 1679. in 12, &sequente anno 1680. alius liber ibidem editus est, cum titulo: Minervae Tyrocinium, sive Prixis Böclerianae Institutionis. Multi in his libellis de Autorum explicatione, interpretatione, Regulis Grammaticis, elegantiis, deteguntur vulgarium Magistrorum errores. Comenianaqvoque sub examen vocantur, ac meritò è Scholis relegantur. Verùm in styli exercitiis ipsi assentire non possum. Qvae ille vult ex Historiâ desumi, collatis semper ejusdem historiae apud caeteros autores, Historicos, Oratores, Poetas, aurei, argentei, aenei seculi parallelis, qvae tiro noster legat, &è qvibus orationem variet.