Latin
471.1 to 471.4
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1 471.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Sed ad dicendi facultatem ipsum Ciceronem, si non solum certè potissimum volo. Et dari mihi exemplum cupio, Ciceronem Imitatorem, non Imitatorem Ciceronis. Equidem amplector unicè Ciceronis imitationem: sed eam dico &primam ordine, &praecipuam dignitate, quâ Cicero ipse Graecos, non qua Lactantius olim, Omphalius nuper, aut quae multo felicius quidam Itali. Galli, Lusitani &Angli Ciceronem, sunt secuti. Nam quisquis fuerit non solum diligens, sed etiam cum peritus doctrina, tum prudens judicio observator, qvibus vestigiis institit, &quos gradus facit ipse Cicero, dum Graecos seqvitur, asseqvitur aut praecurrit, &scienter animadvertit; quibus in locis, &quam ratione hic noster ipsis Graecis plerumque par, saepissimè superior evadit, is demum atutò &rectâ viâ ad imitandum ipsum Ciceronem perveniet. Qui enim intelligenter videt, quomodo Cicero secutus est alios, perspiciet ille longè felicissime, quomodo ipse Cicero sit sequendus. Haec ad Sturmium tum Aschamus scripserat, sed nondum editus erat integer Sturmii de Imitatione liber, in quo ille magnam undique exemplorum farraginem congerit. Fortassis &ipse in libro Angucâ linguâ scripto pluribus exemplis illam de Imitatione doctrinam persecutus est. Titulus libri ita habet, in Catalogo Bibliothecae Oxoniensis mihi lectus (nam librum ipsum non vidi) The Scheolmaster, or the plaan Way of teaching childrento understand the Latin tongue. Lond. 4571. Ille nerò à Sturmio subsidia exspectat pro hoc libro suo. Ita enim scribit in suprà laudatâ episto13. Mitte igitur, &quam primummitte: ut Praeceptor meus, qui nunc est fere nudus &plenè deformis, istinc aliqvem elegantiorem mutuans amictum, nonnihil cultius vestitus, &inde superbior factus, in lucem audacius prodeat. Superesset nobis Opus de Exemplis Eloquentiae J. C. Scaligeri, in quo ille autores Latinos cum Graecis contulit, quodqve ipsi à Paedagogo Petrocorio subreptum est; ut ipse Scaligerin Epistolâ ad Boëtium libro commentarii in Histor. Animal. Aristotelis praefixâ, queritur minus nunc in illâ re laboraremus. Nisi fortè quis nunc Rapinum in Comparationibus suis aliqvâ ex parte hoc confecisse existimet.