Latin
EXEMPLA IMITATIONUM
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1 474
Unproofread scanNot analysed yet
Quamobrem reliqvis tuis rebus omnibus pari me studio erga te &eadem voluntate cognosces. Resolvitur in has propositiones. 1. Grata tibi fuerunt officia mea. 2. Id ego non miror. 3. Es enim homo gratus. 4. Qvod multis rebus cognovi. 5. Illud semper praedicavi. 6. Non enim tantùm gratiam habuisti. 7. Sed &retulisti. 8. Invenies me eundem ergate. 9. In officiis atque rebus omnibus. Deductio. 1. Tam effusa in me tua est humanitas, longeque excelsior, quam in te mea, ut omnia, quae à me proficiscuntur officia, utut parva sint &exigua, non modo verbis in majus extollas, sed omni genere officiorum non exequare tantùm, sed omni opera superare contendas. 8. Tu quidem illud solenne tuum servas, qui, quos induisti à tenerâ aetate ab optimis Doctoribus mores, ita semper excoluisti, ut nunquam ab illis descisceres: qvo minus mirum mihi visum est nunc, cum planè non exspectarem, &nullamea in te tanti essent merita, cantum gratiarum reponi. 3. Tantum apud te grati animi fidelis memoria valet, ut vitam tibi ipsam acerbam putes, nisi pietate, comitate, fide studiisque omnibus erga amicos, notos, ignotos illustraveris, 4. Annales qvosdam virtutum rerumque tuarum texere mihi viderer, si, qvae tu dedisti grati animi documenta maxima, percensere numerando velim: Nam profecto infinitum hoc esset, neque exiguâ posset epistola comprehendi. 5. Nulla mihi dies abit, qvin ob oculos illa mihi versentur, in animis haereant; idque beneficiorum tuorum memoria efficit, ut cum te in oculis etiam absentem feram, illa mihi semper in ore sint &sermonibus, &erga omnes illa depraedicem &extollam. 6. Longè tu semper abfuisti ab illorum moribus, qvi cum opere ipso strigosi sunt &parci, verbis tamen copiosi gratias, qvas re ipsa non praestant, lingua semper circumferunt, vel etiam mussitant illa &silentio sepulta conservant. 7. Tantum verò abest, ut in amicorum officiis qvicquam tibi existimes dissimulandum, ut potius non verbis tantùm illa omnia mirisice ornes &augeas, sed pro plumbeis &aeneis beneficiis plusqvam Diomedaea permutatione aurea reponas. 8. Qvae tua tam praeclara &aurea beneficia si serreâ fronte exciperem, homo essem omnium ignarissimus &ingratissimus.