# Polyhistor. Vol. 1 475

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1, EXEMPLA IMITATIONUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/475
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/475

Ego verò illa non solum liberè agnosco & depraedico, sed &, quoad ejus fieri potest, paria paribus respondebo. 9. Qvare ne minimam qvidem causam & occasionem praetermittam, qvâ tibi inserviam, omnemque vel officii umbram & speciem, qvae mihi ostenditur, arripiam: imò omnia, qvae in potestate meâ sunt, & me ipsum cum omnibus, qvae à me proficisci possunt, officiis, studiis, beneficiis tibi tradam. Exemplum II. ex periodo ultima Epistolae 4. libri 6. Fam. Verba sic habent: Ego, quae te velle, quaeqve ad te & ad tuos pertinere arbitrabor, omnia studiose diligenterque curabo: quae cum faciam, benevolentiam tuam erga me imitabor, merita non asseqvar. Periodus haec in seqventes propositiones resolvi potest. 1. Ego omnia studiosè diligenterqve curabo 2. Qvae te velle intellexero. 3. Qvae ad te & tuos pertinere arbitrabor. 4. Qvod, cum faciO, parum tamen mihi fecisse videor. 5. Nam benevolentiam tuam tantùm imitor. 6. Merita non asseqvor. Deductio.1. Cum tot obsidearis negotiis, ut earum te penè moles opprimat, me autem strenua nunc exerceat inertia, nihil tam grave arduumqoe mihi erit, qvod tuam causa non confecturus sim, qui otia negotiaqve mea tuis utilitatibus postpono. 2. Quicqvid enim tu voles, legis mihi instar erit, qvi omnes tuos nutus observo: quicquid mo rogabis, imperatum mihi existimabo: qvicqvid jusseris, velut ex Apollinis tripode prolatum oraculum venerabor. 3. Nihil erit, qvod ego in tuam gratiam non suscepturus sum: nullae me revocabunt molestia, – neqve fervidus aestus Dimoveat studio, neqve hiems, ignis, mare, ferrum: Nil obsset mihi, dummodo tuis commodis inserviam, & ex meâ operâ tu aliquem fructum persentiscas. 4. Qvae etsi omni conatu agam, etsi Herculeos tibi labores impendam, tanti tamen illi mihi non erunt, ut illis virtuti tuae satufactum existimem. 5. Qvoties enim tuum intueor exemplum (ejus autem species quotidie mihi ob oculos versatur) toties in me omnem illam facultatem exstinguit; ut, dum te in officiorum certamine superior esse laboro, vix paribus asseqvi passibus praecuntem possim. 6. Qvare te potius à tergo seqvar, tuisque vestigiis insistam, eui umbra hac Amici circumducenda est: beneficierum enim tuorum luce mea exigna officia ita possint. absorbentur, ut non nisivel umbris vel obscuris coloribus illustrari à me ExenaExemplum III. ex fine Epist. 21. lib. 10. ad Fam. Verba Autoris sunt: Meam dignitatem comendatam habeas rogo.

---

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor.
