# Polyhistor. Vol. 1 477

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1, EXEMPLA IMITATIONUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/477
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/477

(i) Itaque tui arbitrii res erit (tibi enim me totum & trado & debeo) qvid velis possisve in me meisque fortunis augendis, qvem ego ut voluntate & propensione mihi addictum, ita facultate suâ omnia exhausturum confido. (2) Nullae in re tibi molestus ero neque tempora modosque prafigam; qvod importuni facere flagitatores solent; à qvorum ego moribus planè abhorreo. VII. (1.) Ego modestia tibi mea probari malo, quàm obtundendo injucundus videri; ut gratiam favoremqun tuum, ne in fastidium degeneret, integrum conservem. (2. ) Meum est providere, ne imprudentia mea prudentiam tuam, quam in rebus meis semper ostendisti, intervertam. plus enim tumihi sapis atque prospicis, quam ego ipse intelligo, aut à me poterat exspectari. Exemplum IV. ex initio Epist. 29. lib. 10. ad Fam. De meo studio erga salutem & incolumitatem tuam, credo te cognoscere exliteris tuorum, quibus me cumulatissime satisfecisse certò scio: nec his concedo, qvanqvam sunt singulari in te benevolentia, ut te salvum malint, qvam ego. Resolvitur in has propositiones. 1. Vehementer faveo saluti incolumitatiqve tuae. 2. Id cognosces ex literis amicorum. 3. Illi contenti erunt meis erga te officiis. 4. Illi qvidem vehementer tibi favent. 5. Sed ego operam dabo, ut illos studiis meis vincam. Deductio. 1. Adeò mihi salus tua semper cordi fuit, ut in rebus atque negotiis tuis curandis hanc mihi legem dixerim, ne qua in re vel segnis vel minur officiosus viderer. 2. Quae cum mea quotidiana studia fuerint, semper enim tu in animo haesisti, semper tua mihi imago ob oculos versari visa est, non defuisse existimo quotidianos observatores amicos tuos, qvi haec ad te accuratè perscriberent. 3. Ideoque vel illorum testimonio vincam, qui de officiis meis testari possunt; atque ut puto etiam volent; nam & illorum utilitatibus non modo defui, sed & omnia eorum causa, qvae potui, feci; tam officiis operosus, quam opere officiosus. 4. Certum est, te illos habere tibi amicos, quos meritis reddidisti tibi obnoxios. qvis enim tam vecordis esset animi, quis adeo bonae mentis honiqve sensus expers, ut beneficia sibi praestita non agnoscat, ea apud alios commemoret, atque luis compensare allaboret. XXX. 5. (1.

---

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor.
