# Polyhistor. Vol. 1 479

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1, EXEMPLA IMITATIONUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/479
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/479

Dabis tamen veniam, si ex more literarum iterum iterumque te, ut in amore perseveres, rogaverim. Paulo enim meticulosior & λογοδαίδαλος amor esse solet. Variatio s. Si qvid rerum mearum gratum mihi unquam fuit, ut ἔπαινος ἥδοστον ἄκουσμα esse solet, nihil sanè magis me movit, qvam honorifica ista nostri memoria, qvae in literis tuis paginam utramque facit. Qvid mihi optabilius, qvid suavius, quam ut firmissimam hanc habeam tuam benevolentiam Rogarem te, ut hanc mihi serves, nisi levitatis suspicione tam praeclaram opinionem tuam ferirem. Qvoniam verò vulgo ita fieri solet, ut, qvi officiis certant, etiam verborum prodigi esse soleant, te, ut favere mihi porrò velis, non rogo lolùm, verum etiam obsecro. Variatio 9. Vide qvanta in te sit suavitat, qvi non literas tantùm humanissimas mihi dedisti, sed tot laudibus praeterea ignobile nomen nostrum cumulas, ut mihi nunc ipsi placere incipiam, postqvam apud te tam gratiosum me esse intelligo. Serva mihi hunc animum sartum integrumque, vir maximè Sed parum ego catus orator ad te venio, qvi, cum ita rogo, laesae amicitiae reus videri poteram, dum suspicioni levitatis aut inconstantiae locum apud me reliqvum esse ostendo. Eris tu vel non rogatus noster. Neque tamen has preces nostras, si te rogavero, in sinistram partem rapies: Facio enim, qvod I, qvi amicitias ambiunt, facere solent, ut precibus verbisque obtundant, studiisque omnibus amorem eblandiantur. Variatio 10. Non mediocrem animo voluptatem cepi, cum tuas legi, tot amicitiae tuae cumulatus documentis. Quam his favoris tui tropaeis triumpho? Rogarem te denuò, ne hunc favorem nostri ulla obliterari oblivione sinas, neque te aliorum insusurrationes mihi auferant, si propensissimam voluntatem tuam ulla diffidentis specie tentare fas videretur. Scio me memorem monere & currenti calcar addere; Nam vel suspiciones meas tuis officiis vinces: Oro tamen ut amare nos pergas, potius ut officioso meo pudori consulam, quam ut fidem tuam ulla suspicione adspergam. Exemplum VI. Variatio Formulae per Figuras. Formula Ciceronis haec est ex epist 8. lib. 1. ad Familiares: Tu velim tibi ita pecsuadeas, nullam lem esse vel minimam, qua ad te pertineat, quae mihi noncharior sit, quàm meae res omnes 1. Est Cognitio.

---

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor.
