Latin
EXEMPLA IMITATIONUM
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1 480
Unproofread scanNot analysed yet
Quod rerum tuarum major mihi cura sit, qvàm mearum, id tibi puto certis speciminibus esse cognitissimum. Dubitare certè te nunquam sinam. 2. Ignoratio. Quanti tibi mea fides sit, ignoro equidem. Eam mihi esse scias velim, ut vehementiùs de salute tua laborem, quàm mea 5. Ostensio. En dextram cum hoc calamo! En fidem cum hoc animo, qui non tam suus, quam tuus est! &qvem nullae tangunt curae nisi tuae. 4. Narratio. Qvid alii de fide sua tibi narrent aut jactent, parum tu ad animum revoca. Id scio, surdis saepe narrari fabulas, cum amicorum fidem imploramus. At haec ego tibi narro, non fabulas, sed amici oracula: Nihil mihi amicitia tua esse jucundius, qui fortunas tuas inter meas reputo: salute tua meam contineri existimo, cujus ego majorem, quàm meae ipsius, rationem sum habitury. 5. Didascalia. Qui nihil nescis, id unum à me docebere, vel reclamantibus Philosophorum Scholis, ne numero qvidem differre amicos, ac nos praecipuè; cum te in mei velut possessionem dudum vocaverim. Qvicqvid tu volueris, id ita volo, ut nec mea voluisse cupidius; qvicqvid jusseris, ita exequar, ut nec mea exeqvi promptius possim. 6. Affirmatio. Crede mihi, nihil est, quod tuâ causâ non velim. Vel me ipsum, si jusseris, odero, ut amem tua. 7. Negatio. Nunquam fiet, ut à meo animo tuus vel latum unguem dimoveatur. Pereant, qvi inter nos divortium volunt. An unquam per me desertae jacuerunt res tuae? Nunquam. Citius mihi oculos, os, manus negaverim, qvàm ut illos ad nutus tuos caecutire, hoc ad jussa tua obmutescere, has tibi compressas atque desides esse patiar, qvi tuo spiritu magis vivo, qvàm meo; tuis oculis magis mihi prospicio, qvàm meis; tuo ab ore pendeo; tuis manibus fulcior atqve sustentor. 5. Ironiae. Qvi suis utilitatibus ducuntur, luis in rebus gerendis, opibus corradendis, centimani Briari, in aliorum auxiliis vix Scaevolae, eos amicos appelles, iis committas, si qvid rectè curatum velis. Sint procul à nobis istae virtutum &amicitiae pestes: Ame nihil eorum metues. Patet tibi cum animo fides, hominis magis tibi qvàm sibi obnoxii, magis tuis rebus, quàm suis rebus invigilantis. 9. Reticentia. De rebus tuis angeris? Me vide; in me recipio. Sapienti satis. 10. Praeteritio. Non dicam jam, qvanta in me tua semper fuerint merita: vivunt tamen illa, ob oculos versantur, manibus palpantur, aures vellicant, animo insident, ut mearum citiùs rerum, adeoque mei ipsius, quam tui tuarumque rerum, me capiat oblivio. 11. Jusjurandum. Ne vivam, nisi vivo tuus. Hos ego oculos tango, quibus te fero. Hanc ego dextram testor, fidei mei pignus, nihil me omissurum diligentiae, in rebus, quae ad pertinent, vel cum dispendio mearum, rectè curandis. 12. Testatio. Qvid tui causa fecerim, tuae magis depraedicant, quàm testantur literae. Qvid porrò facturus sim, faxo, ut re potius ipsâ qvam meo tibi testimonio constet.