# Polyhistor. Vol. 1 482.1-3

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1, 482.1 to 482.3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/482.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/482.1

Citiùs enim mei ipsius, quam tui tuarumve rerum, quas diligentissimè curabo, mihi oblivio obrepet. 22. Praesagitio. Qvae mihi in mandatis dedisti, eâ, quâ debeo, fide exsequor: & jam nescio quid mihi animus praesagit boni, fore, ut qvam primum ad vota tua, imò supra illa, expediantur. In me, qvod accredas mihi velim, mora non erit tilla: Id enim praedico tibi, habiturum te quidem aliqvos, qui res tuas eâ, quâ suas, diligentiâ, neminem, qui majori quàm suis impendit, curaturus sit. 3. Dubitatio. Tene audiam potius, an me, dubito. Tu rebus tuis rectè curandis me praeficere vel non vis, vel non audes. Ego verò volo, & si me audis, tibi, ut mihi, quae vis, imperes, impero. Res enim tuas diligentiùs, qvam meas curabo. Amici non sumus, si tu, an imperes, ego, an faciam, dubitemus. Neqve tu fidem meam in dubium, scio, vocabis, nec tuam ego fiduciam. 24. Inquisitio. Nunc ego qvaero abs te, qvare alii potius, qvàm mihi res tuas curandas comiseris: qvando me vel infidum vel negligentem in rebus tuis inveneris, qvi plerumque à meis, qvàmâ tuis, sum omissior. Justas certe conqverendi adversus te causas habeo, Actio constituetur. Tumihi & reus & judex eris, nisi te ipsum condemnaveris, cave ne te condemnem. Centum enim epistolarum numerum solves, anteqvam te absolvam. 35. Interrogatio. Ain vero? Non te mihi gravem fore tuis negotiis? An hae amico, an te, an me dignae voces sunt? Quâ tu mihi fronte id occinis? quo animo? an mea tibi fides suspecta? An tua ego unquam segniùs curavi? An meae sunt tot occupationes, ut tuis excludar? fuitne semper major apud me in tuis, qvàm in meis rebus, sollicitudo? Qvis obseqvio, officiis, industria promtioru? responde, si vires; defende te, si amicus. 26. Responsio. Visne ut in me negotii hujus moles recumbat?

---

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor.
