Latin
482.4 to 482.6
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1 482.4-6
Unproofread scanNot analysed yet
En Atlantem, qui ferat animo intrepido, nec latere infirmo. Vis hominem industrium, diligentem? En tibi, qui tua omnia ita geret, reget, gubernabit, ut nihil à te ipso amplius expectes. 27. Interpratatio. Amicus tuus sum, id est, res tua, Utere illâ, prout libet: verbo innue, occultos interpretabor sensus. Optimus amicus amici interpres est, i. e. omnia quae vult, ille volet alter. Manus alter alteri comodabit; ora, animos, res amici curabit, plus quam suas. 28. Occupatio. Ergone nullum fuit è tot negotiis, qvae inter amicos qvasi dividis, cui me admoveres. Jam scio, iterum veterem mihi cantilenam occines: Totnegotiis circumsideris, ac penè opprimeris, ac nova qvaeris. Nolo tuâ facilitate abuti, nolo publicis detrahi, quae meis impendis tempora. Tu verò aufer mihi istas excusatiunculas. Non ita aulae servio, ut inservire amicis vel nolim, vel non possim. Totas citiùs dies, omnes, qvae supersunt, horas, omnia momenta aulae &mihi eripiam, ut tibi tuisque rebus impendam. Aulam denique res suas sibi habere malim, quam, ut à tuarum mihi rerum cura sit discedendum. 29. Fictio. Qvod rerum tuarum curam mihi imponis, gaudeo: committe huic homini omnia. Finge ex tuo ingenio promptum, alacrem, officiosum. Argum me finge, qvi centenis oculis invigilet. Briareum finge, qvi centum manus ad opus tuum adferat: non fallam spes tuas &vota, mea etiam vota meumqve genium fraudaturus, ut tua impleam desideria, tuae me accommodem voluntati. Finge denique novam aliquam mei in Te μεταμόρβωσιν: Sic idem tecum &plus, qvam tu ipse, &cupiam &exequar30. Imaginatio. Jam videor mihi te videre morosum, metitabundum, circumspicientem omnes angulos, circumcursitantem omnes plateas, prensantem amicos, quos in negotio tuo expediendo consulas. Ad me non respicis.