# Polyhistor. Vol. 1 483

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1, EXEMPLA IMITATIONUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/483
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-1/483

Qvin dic, quid velis. Illud mihi Pythagoreum: αὐτὸς ἔφα, tibi erit ἀυτὸς ἐποίησε. Ni enim ego, qvicquid tu dixeris, ita effectum dederim, ut ipse non possis accuratiùs, omnem apud te fidem decoxero. 31. Expressio. Ego tuas res non curem? Plus quam meas. Si Jovis qvadrigas inscenderis, aut Diogenis accenderis lucernam, parem in alio fidem frustra qvaeras. Manibus pedibusque faxum hoc tuum volvo. Si mihi centum linguae essent, centies haec tibi inculcarem; nihil esse, qvod non tui causa cupiam. Si centimanus essem Briareus, vel centies effecta darem, qvae semel tu facta cupis. 32. Prosoporaia. Si charta haec consiiorum meorum particeps loqvitecum posset, qvae vessem, candorem tibi nostrum vel ipso colore suo confessa desiderianostra panderet, quibus in obsequia tua rapimur. Si ipsa fides haec scriberet, me puto rebus tuis unicè commendaret. 3. Apostrophe. Agite ergo. Ite literae nostrae ad virum nostri amantissimum. Ire atque haec ei in aurem: Heus tu, si quid curatum velis, huic homini curandum da 35. Ratiocinatio. Nulla mei tibi cura est. Quid ita? Rogas? Qvia nullam mihi vis esse tui tuarumque rerum curam. Ego vero rogo te non solùm, sed & pro juremeo contendo, ut in earum partem me admittas. Debes enim, quia amicus: velle debes, qvia fidei meae certus. Ejus puto non pauca habes specicimina. Qvid enim? Annon semper ita curavi res tuas, ut nec tu ipse diligentiùs? 35. Comlusio. Amicus meus es. Ergo fac, ut te videam, non nomine, sed opere ipso talem. Feci, inquies, juvi, qvibus potui, re, opera, consilio. Sed tuo bono, mutuus amicorum amor est. Ergo & reciproca sunt officia. Nisi enim respondere officiis me velis (cupio certè, quàm qui maxime) cum omnia mei causa agis, nihil agis, ac ipso beneficio es ingratus. 36. Epiphonema. Cum in omnibus & consilia & operam tuam reqviro, ita omnia agis mea, ut nec ipse diligentiam meam reqviram. Ego vero cum tui causa omnia agere velim, ne minima qvidem in re nostrum desideras officium Ista qvidem vis, aut, ut mollius dicam, fraus est. Heu qvàm est miserum, ita vivere, ut, si vel maxime nolis, vivas tamen ingratus! Quam est hoc in amicitia ambitiosum! addo, quam callidum! Ut solus bene mereri videaris, amici excludere officia. 37. Compendium.

---

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor.
