Latin
EXEMPLA IMITATIONUM
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1 484
Unproofread scanNot analysed yet
Nihil est, qvod tibi tuarumque rerum comodo impendere nolim: Nihil adeò mihi dulce est &suave, qvorum ego jacturam non facere malim, quam ut tuae amicitiae per negligentiam meam vim inferam. Plenum tibi in operas, res, consilia, fortunas, salutem, vitam deniqve meam, jus transscribo, atque ut paucis multa dicam, tibi toti me totum 38. Perplexitas. Qvid agam? Hinc animum timor distrahit: hinc amor: illinc mea etiam comoda. Hujus ego Jovis in me fulmina temerè concitare nolim. Te utiratum mihi habeam! Sancta amicitiae lex prohibet. Comoda mea ut negligam? Amici, uxor, liberi intercedunt. Qvid velim ego nolimve nescio. At certae tui causâ vel cum salutis meae dispendio velle omnia debeo. 39. Approbatio. Hem istud est amicum esse! O factum bene! Beasti me tuis literis, quibus rerum tuarum curam mihi imponis. Jam te amicum esse sentio, tuque me eum esse, faxo sentias, cui statutum est omnia ferre atque pati, quam ut in te aut in fortunas tuas iniquius aliqvid constituatur. 40. Imperium. Hoc tibi edico, severitate plus quam praetoria, ne cuiquam alii, quam mihi res tuas comendes. Eam tibi legem jus amicitiae ponit, sanctum, inviolabile: ut parendi mihi necessitatem imposuit, plus in rebus tuis, quàm meis laboraturo. 41. Admonitis. Qvidvis impera. Dictum factum. Visne curem res tuas? Meae erunt. Unum illud repetens, iterumque iterumque moneho, ne mihi magis, quam tibi ipsi diffidas. 42. Obsequium. Non ero, ut ille in fabulâ ad mandata claudus, caecus, mutus, mancus, debilis. Quae enim apud Maronem ventorum Deus, mihi tibi liceat, non fumos vel ventos vendenti. Tuus est ô Amice, quid optes, Explorare labor, mihi jussa capessere fas est. 43. Blanditiae. Nunc amo te, anime mi, ocelle jucundissime, cum in negotiorum tuorum consortium me admittis; qui tuis imori malim, quàm meis immorari. 44. Salutatio. Salvete mihi vel centies, quae salvum mihi nunciastis amicum nostrique memorem: ut vos exosculor: ut lego lubens! Nihil enim ista memoriâ mihi accidit suavius: praesertim, cum ea obseqviis officiisque mutuis fovetur. Quaecunque etiam jussa feratis, ferte, mea semper reportaturae obsequia. 45. Apprecatio. Dii te ament, Amicorum optime, pro amore in me tuo. Jam enim (qvod bonum faustumque tibi mihique sit.) totum expedivi negotium: tam benè processisse primum hujus amicitiae specimen, tui causa gaudeo, mei causa triumpho, qvi omnia moliturus sum, ne poenitere te amicitiae meae possit. 46. Veneratio. Gravissimum est, qvod fidei meae commisisti, negotium, ac periculosae plenum opus aleae: videbo tamen, ut illis difficultatibus te eripiam, nulla etiam supplicia formidaturus. Deum veneror, ne tam praeclaram bene de te merendi occasionem mihi è manibus elabi sinam. 47. Abominatio. O factum male!